Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
PrécédentSuivant

V. 6 : In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam;

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 11
    • Misit itaque David nuntios, et tulit eam. Quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea, ( S2, 11, 4)et reliqua. In hac sententia non ex nostra aliquid ponimus, sed sanctorum doctorum dictainserere nitimur. Plerumque res quaelibet per historiam virtus est, per significationem culpa. Sicut aliquando res gesta in facto causa damnationis est, in scripto autemprophetia virtutis. Quod verum esse citius ostendimus, si istud sacrae Scripturae testimonium adutraque probanda proferamus. Quis namque audiens, non solum fidelium, sed ipsorum quoque infidelium, non statimdamnabit, quod David in solariodeambulans, Bethsabee Uriae concupiscit uxorem? Quemtamen a praelio revertentem, ire ad domum admonet, ac pedes lavare. Qui protinus respondit dicens: Arca Domini sub pellibus est, et ego in domo mearequiescam? Quem David ad mensam propriam suscipit, eique epistolas, per quas moridebeat, tradit. Cujus autem David in solario deambulans typum tenet, nisi ejus de quo scriptumest: In sole posuit tabernaculum suum? ( Ps, 18, 6) [mauvais référencement: Ps, 18] Et quid est Bethsabee ad se perducere, nisi legem litterae, carnali populoconjunctam, spiritali sibi intellectu sociare? Bethsabee enim puteus septimus dicitur,quia nimirum per cognitionem legis infusio spiritalis gratiae, perfectaque nobissapientia ministratur.Quem vero Urias nisi Judaicum populum significat? cujus nomen interpretatum dicitur lux mea Dominus: Judaicus autem populus, quia de accepta legis scientiaextollitur, quasi de Dei luce gloriatur. Sed huic Uriae David uxorem abstulit sibique conjunxit, quia videlicet manufortis, quod David dicitur, in carne Redemptor apparens, dum de se spiritaliter loquilegem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebratur, hanc a Judaico populoextraneam demonstravit sibique conjugem, quia semper illam praedicarideclaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet, pedesque lavare: quia incarnatus Dominusveniens, Judaico populo praecepit ut ad conscientiam redeat, et sordes operum tergatfletibus ut spiritaliter mandata legis intelligat:et post tantam duritiampraeceptorum, fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias arcam Domini esse sub pellibus meminit, responditque quod domum suamintrare non posset; ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiiscarnalibus videbo, et redire ad conscientiam, per spiritalem intelligentiam nonrequiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, qui praecepta Dei non nisi ad exhibendumministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem, David ad mensam vocat: quia, quamvisJudaicus populus ad conscientiam redire contemnat, ei tamen Redemptor veniens mandataspiritalia praedicat dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit. ( Jn, 5, 46) [mauvais référencement: Jn, 5] Legem itaque Judaicus populus tenet, quae divinitatem loquitur, cui idempopulus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur: quia idemipse Judaicus populus legem portat, qua convincente morietur. Dum enim mandata legis retinens implere renititur, ipse nimirum refert judiciumunde damnabitur. Quid ergo per factum istud David scelestius? Quid Uria mundius dici potest? Sedrursus per mysterium, quid David sanctius, quid Uria infidelius invenitur? quando etille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam: et iste per vitae innocentiam, inprophetia exprimit culpam. VIrtus namque sacri eloquii sic transacta narrat, utventura exprimat; sic factorem approbat, ut ei mysterio contradicat;sic gesta damnat,ut haec mystice gerenda persuadeat. Aliter, David interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. Infigura Christi post meridiem in solario deambulans, vidit mulierem se lavantem, atqueconcupivit. Sic nimirum Dominus, declinante jam mundo, velut in solario deambulans, corpusquod assumere dignatus est, in sole posuit, quia cunctis patefecit. VIdit mulierem,hoc est Ecclesiam ex gentibus, super tectum, in altitudine videlicet contemplationis,per lavacrum regenerationis a sordibus saeculi se mundantem, domum luteam spiritalicontemplatione transcendentem atque calcantem respexit: atque interfecto diabolo, eamper fidem indissolubili conjugio sibi copulavit. Bethsabeequippe interpretatur puteus septimus, seu puteus satietatis, sanctam videlicet praefigurans Ecclesiam: in qua est septiformisgratia Spiritus sancti, cujus dono omnes electi satiantur. Urias vero lux mea Dominus dicitur. Hethaeus abscisus interpretatur, personam in se exprimens diaboli: quicum sit tenebrosus, et de terra viventium abscisus, transfert se in angelum lucis, etfingit se esse quod non est, audens de Deo dicere, lux mea, Dei est. Oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non exstinguamus. Amemus illum David quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiamliberavit. Amemus et istum poenitentem David, qui tam grave in se vulnus iniquitatispoenitentiae et humilitatis confessione sanavit. Ad hoc ergo in Scriptura sacra virorumtalium, id est David et Petri, peccata suntindicata, ut cautela sit minorum, ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illic et poenitentia insinuatur, et venia, ut spespereuntium sit recuperatio perditorum. De statu suo David cadente, nemo superbiat: de lapsu etiam suo David surgente,nemo desperet. Sed fortasse quis dicat, si David imaginem Christi gerebat, quomodo multas uxoreset concubinas habuisse scribitur, cum has res Christus exhorrescat et damnet? Hoc enimper figuram fiebat. Multae enim uxores David multarum gentium et nationum imaginem indicabant: quaeper fidem Christi consortio jungerentur. Concubinae vero ejus significant haereticorum ecclesias, quae sub Christi noministitulo manere se gloriantur: sed quia propter carnalia lucrasectantur Christum, nonconjuges sed concubinae vocantur. Denique nec reges si plures habeant uxores vel concubinas, crimen est, quia jamtransierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia concedebatur: at nunc,quia figurae transierunt, venia nulla datur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 11
    • Cum haec agerentur, accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiae. Viditque mulierem se lavantem ex adverso, super solarium suum. Erat autem mulier pulchra valde. Misit ergo rex, et requisivit quae esset mulier? Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bersabee, filia Eliam, uxor Uriae Ethaei. Missisque David nuntiis, tulit eam. Quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea. Statimque sanctificata est ab immunditia sua: et reversa est domum suam, concepto fetu, ( S2, 11, 2, S2, 11, 3, S2, 11, 4 et S2, 11, 5) etc. (voir: Isid, sl) Nunc et peccatum David, quid in prophetia signaverit, quanta possum brevitate perstringam. Nomina quippe ipsa interpretata, satis ostendunt, quod etiam hoc factum praefiguraverit. David, ut diximus, interpretatur manufortis sive desiderabilis. Bersabee interpretatur puteus satietatis, sive puteus septimus. Quamlibet autem harum nominis ejus interpretationem in id quod dicere intendimus, assumamus, satis congruit. Nam in Cantico canticorum sponsa, quae illius Ecclesia est, vocatur puteus aquae vivae (voir: Ct, 4) ; et huic puteo septenarii numeri nomen, in Spiritus sancti significatione conjungitur propter rationem Pentecostes, quo die de coelo missus Spiritus sanctus venit (voir: Ac, 2) . Ad quadraginta autem novem, quod est septies septem, unum additur, quo unitas commendatur. In hac ratione vivit apostolica illa sententia. Sufferentes invicem ad dilectionem, studentes servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. ( Ep, 4) Dono itaque spirituali, hoc est, septenario facta est Ecclesia puteus satietatis: quia factus est in ea fons aquae vivae salientis in vitam aeternam, quem qui habuerit, non sitiet in aeternum. ( Jn, 4, et ) [mauvais référencement: Jn, 4] Jam vero qui fuerit maritus ejus, quid aliud quam diabolum nominis ejus interpretatio significat? Hujus erant pessimo conjugio deligati omnes, quos gratia Dei liberat, ut Ecclesia sine macula et ruga ( Ep, 5) Salvatori primo copuletur. Urias enim interpretatur lux mea Dei; Ethaeus autem abscissus est, sive quia in veritate non stetit; ( Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 2] sed a luce sua superna, quam de Deo habebat, superbiae merito abscissus est; sive quia cadendo, veris viribus perditis, transfigurat se in angelum lucis, ( 1Co, 11) audens Deo dicere: Lux mea Dei est. Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit. Quod scelus ejus etiam per prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit poenitendo. Verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus, ( Ag, 2) quasi in solario deambulans, quia in sole posuit tabernaculum suum, ( Ps, 18, 6) [mauvais référencement: Ps, 18] adamavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est, mundantem se a sordibus saeculi, et domum luteam spirituali contemplatione transcendentem atque calcantem: et inchoata cum illa primae conventionis nis notitia, postea ab eo penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo connubio copulavit. Oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non exstinguamus. Amemus illum David, quantum amandus est: qui nos a diabolo per misericordiam liberavit. Amemus et poenitentem istum David: qui tam grave in se vulnus iniquitatis ex humilitatis confessione sanavit. (voir: Greg, sl) Ad hoc ergo in Scriptura sacra virorum talium, id est, David et Petri peccata sunt indita, ut cautela sit minorum ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illic et poenitentia insinuatur et venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo David cadente nemo superbiat, de lapsu etiam suo David surgente nemo desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura sacra eodem verbo humiles levat. Unam namque rem gestam retulit, et diverso modo superbos quidem ad humilitatis formidinem, humiles vero ad spei fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis medicamentum, quod uno eodemque ordine propositum, et premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit! De majorum nos lapsu terruit; sed de reparatione roboravit. Sic quippe semper, sic nos divinae dispensationis misericordia et superbientes reprimit; et ne ad desperationem corruamus, fovet. Sed quia, exigente causa, David ad medium deducto, tanti facinoris memoriam fecimus, lectoris fortasse animus moveatur, cur omnipotens Deus eos quos in perpetuum elegit, quos ad donorum quoque spiritalium culmen assumit, illaesos a corporalibus vitiis non custodit. Unde quia satis fieri citius credimus, breviter respondeamus. Nonnulli enim per accepta dona virtutum, per impensam gratiam bonorum operum in superbiae vitium cadunt; sed tamen quo ceciderint, non agnoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, qui jam interius dominatur, exterius etiam subire permittitur, ut qui in cogitatione elati sunt, per carnis luxuriam prosternantur. Scimus autem quia aliquando minus est in corporis corruptionem cadere, quam cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur. Luxuriam vero eo magis erubescunt homines, quia simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes ex aperto casu malum culpae latentis erubescant, et tunc etiam majora corrigant, cum prostrati in minimis gravius confunduntur. Reos enim se inter minora conspiciunt, qui se liberos inter graviora crediderunt. Pia ergo Domini dispensatione laxatus nonnunquam malignus spiritus de culpa ad culpam trahit. Et dum plus percutit, inde eum quem acceperat amittit; atque unde vicisse cernitur, inde superatur. Considerare libet intra munitum gratiae sinum, quanto Deus misericordiae favore nos continet. Ecce qui de virtute se extollit, per vitium ad humilitatem redit. Qui vero acceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed, ut ita dixerim, medicamento vulneratur. Quid est virtus, nisi medicamentum? Et quid est vitium, nisi vulnus? Quia ergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulnere medicamentum, ut qui virtute percutimur, vitio curemur. Nos namque virtutum dona retorquemus in usum vitiorum: ille vitiorum illecebras assumit in arcem virtutum et salutis statum percutit, ut servet; ut qui humilitatem curantis fugimus, ei saltem cadentes haereamus. Sed inter haec sciendum est quod plerique hominum quia in multis corruunt, arctius ligantur. Cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit ut concidant, ex alio quoque ligat ne surgant. Consideret itaque homo cum quo adversario bellum gerat. Et si jam se in aliquo deliquisse perpendit, saltem ad culpam pertrahi ex culpa pertimescat, ut studiose vitentur vulnera, quibus frequenter interficiet: quia valde rarum est, quod hostis noster electorum saluti etiam vulneribus serviat. Ad erudiendum enim, sicut diximus, electos suos Dominus saepe tentatori subjicit. Sicut post paradisi claustra, post tertii coeli secreta ne revelationis magnitudine Paulus extolli potuisset, ei Satanae angelus datus est (voir: 2Co, 12) . Sed, ut praefati sumus, ipsa hac tentatione disponitur, ut qui elati perire poterant, humiliati a perditione serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas Dei. Quia adversarius noster inde obtemperat nutibus supernae gratiae, unde exercet iram nequissimae voluntatis suae. Potest autem et aliter secundum mysticos sensus haec eadem res accipi, si qua eam puro intellectu rimare voluerit. Cujus autem David in solarium deambulans typum tenet, nisi ejus de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum suum? ( Ps, 18, 6) [mauvais référencement: Ps, 18] Et quid est Bersabee ad se perducere, nisi legem litterae carnali populo conjunctam spiritali sibi intellectu sociare? Bersabee enim puteus septimus dicitur, quia nimirum per cognitionem legis, infusione spiritalis gratiae, perfecta nobis sapientia ministratur. Quid vero Urias nisi Judaicum populum signat? Cujus nomen interpretatum dicitur lux mei Dei. Judaicus populus quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur. Sed huic David uxorem abstulit, sibique conjungit: quia videlicet manufortis, quod David dicitur, in carne Redemptor apparens, dum de se spiritaliter loqui legem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebatur, hanc Judaico populo extraneam demonstravit sibique conjunxit, quia se per illam praedicare declaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet pedes lavare: quia incarnatus Dominus veniens Judaico populo praecipit ut ad conscientiam redeat, et sordes operum fletibus tergat, ut spiritaliter mandata legis intelligat; et post tantam duritiam praeceptorum fontem baptismatis inveniens ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domum suam intrare non posset. Ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritalem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, quia praecepta Dei non nisi adhibendo ministerium sacrificii carnalis, intelligit. Hunc tamen Uriam etiam redire ad domum nolentem David ad mensam vocat, quia quamvis Judaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, tamen Redemptor veniens mandata spiritalia praedicat, dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit. ( Jn, 5, 46) [mauvais référencement: Jn, 5] Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui idem populus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur: quia idem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente moriatur, dum enim mandata legis retinens implere nititur, ipse nimirum defert judicium unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius, quid Uria mundius dici potest? Sed rursum per mysterium quid David sacratius? Quid Uria infidelius invenitur, quoniam et ille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam, et iste per vitae innocentiam, in prophetia exprimit culpam? Virtus namque sacri eloquii, sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facto rem approbat, ut ei in ministerio contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat.

Auctor incertus

  • Liber 2, Caput 7
    • Plerumque quaedam res per historiam virtus est, per significationem culpa;sicut aliquando res gesta in causa facta damnatio est, in scripto autemprophetia virtutis, quod utrumque citius ostendimus, cum hujus sacraeScripturae testimonium ad utraque approbanda ad medium deducimus. Quis namque audiens non solum fidelium, sed etiam infidelium, non omnimodisdetestetur, quod David in solario deambulans, Bersabee Uriae concupivit uxorem?Quem tamen a praelio revertentem ire ad domum admonet, pedes lavare; quiprotinus respondit, dicens: Arca Domini sub pellibus est, et ego in domo mea requiescam? Quem David ad mensam propriam suscepit, eique epistolasper quas mori debeat, tradidit. Cujus David in solario deambulans, typum tenuit, nisi ejus de quo scriptumest: In sole posuit tabernaculum suum ( Ps, 18, 6)? Ecquid est Bersabeead se producere, nisi legem litterae carnali populo conjunctam, spiritali sibiintellectu sociare? Bersabee enim Puteus septimus dicitur, quia nimirum percognitionem legis infusione spiritalis gratiae perfecta nobis sapientiaministratur. Quem vero Urias, nisi Judaicum populum signat, cujus nomen interpretatumdicitur: Lux mea Dominus. Judaicus autem populus, quia de accepta legis scientia extollitur, quasi deDei luce gloriatur. Sed huic David uxorem abstulit, sibique conjunxit, quia videlicet manufortis, quod David dicitur, in carne Redemptor noster apparens dum spiritaliterloqui legem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebatur, hanc a Judaicopopulo extraneam monstravit, sibique conjunxit, quia semper illam praedicandodeclaravit. Uriam tamen ad domum David ire admonet, pedes lavare, quia incarnatus Dominusveniens Judaico populo praecipit ut ad conscientiam redeat, et sordes operumfletibus tergat, ut spiritaliter mandata legis intelligat, ut post tantamduritiam praeceptorum fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laboremdecurrat. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domumsuam intrare non possit. Ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibusvideo, et redire ad conscientiam per spiritalem intelligentiam non requiro;quasi enim arcam sub pellibus dicit esse, quia praeceptis Dei non nisiadhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem David ad mensam vocat, quia quamvisJudaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, ei tamen Redemptor veniensmandata spiritalia praedicat dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui idempopulus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis ex quibus occidi debeat mittitur, quiaidem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente moriatur; dum enimmandata legis retinens implere nititur, ipse nimirum defert judicium undedamnetur. Quid ergo perfecto isto David scelestius, quid Uria mundius dici potest? Sedrursus per mysterium quid David sacratius, quid Uria infidelius invenitur,quando et ille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam, et iste pervitae innocentiam, in prophetia exprimit culpam? Virtus namque sacri eloquiisic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facta re approbat, ut inmysterio contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerendapersuadeat. Ad hoc in Scriptura sacra virorum talium, id est, David et Petri, peccatasunt indita, ut cautela minorum sit ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illic etiam poenitentia insinuatur et venia, ut spespereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo David cadente nemo superbiat; de lapsu etiam suo Davidsurgente nemo desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura sacra eodem verbo superbos premit quo humileslevat, unamquamque rem gestam retulit, et diverso modo; superbos quidem adhumilitatis formidinem, humiles vero ad fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis medicamentum, quod uno eodemque ordine positum,et premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit! De majorum noslapsu terruit, sed de reparatione roboravit. Sic quippe semper, sic nos divinae dispensationis misericordia etsuperbientes reprimit, et ne ad desperationem corruamus fulcit. Sed quia exigente causa David ad medium deducto tanti facinoris memoriamfecimus, lectoris fortasse animus movetur, cur omnipotens Deus eos quos inperpetuum elegit, quos ad donorum quoque spiritalium culmen assumpsit, illaesosa corporalibus vitiis non custodit. Unde quia satis fieri citius credimus, breviter respondemus, nonnulli enimpercepto dono virtutum per impensam gratiam bonorum operum in superbiae vitiumcadunt, sed tamen quomodo ceciderint non agnoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, qui jam interius dominatur, exteriusetiam saevire permittitur, ut qui in cogitatione elati sunt, per carnisluxuriam prosternantur. Scimus autem quia aliquando minus est in corporis corruptione cadere, quamcogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur, luxuriam vero eo magiserubescunt homines, quo simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque ut nonnulli per superbiam in luxuriam corruentes, exaperto casu malum culpae latentis erubescant, et tunc etiam majora corrigunt,cum prostrati in minimis gravius confunduntur; reos enim se inter minoraconspiciunt, qui se liberos inter graviora crediderant; pia enim Dominidispensatione laxatus nonnumquam malignus spiritus de culpa ad culpam trahit;et dum plus percutit, inde eum quem ceperat amittit; atque unde vicissecernitur, inde superatur. Considerare libet, intra munitum gratiae sinum quanto Deus misericordiaefavore nos continet. Ecce qui de virtute se extollit, per vitium ad humilitatem redit, et qui deacceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed (ut ita dixerim) medicamentovulneratur; quid est enim virtus, nisi medicamentum? et quid vitium, nisivulnus? Quia ergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulneremedicamentum, ut qui virtute percutimur, vitio curemur. Nos namque virtutum dona retorquemus in usum vitiorum, ille illecebrasassumit in arce virtutum, et salutis statum percutit, ut servet: ut quihumilitatem curantis fugimus, saluti cedentis haereamus. Sed inter haec sciendum quod plerique hominum, quo in multis corruunt,arctius ligantur; cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit utconcidant, ex alio quoque ligat ne surgant. Consideret itaque homo cum quo adversario bellum gerat, et si jam in sealiquid deliquisse perpendit, saltem per culpam pertrahi ad culpam pertimescat,ut studiose vitentur vulnera quibus frequenter interficitur: quia valde rarumest quod hostis noster electorum salutem etiam vulneribus servet; erudiendosenim, sicut diximus, electos suos Dominus saepe tentatori subjicit, sicut postparadisi claustra, post tertia coeli secreta, ne revelationum magnitudinePaulus extolli potuisset, ei Satanae angelus datus est: sed, ut praefati sumus,ipsa hac tentatione disponitur ut qui elati perire poterant, humiliati aperditione serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitasdiaboli, inde pie perficitur benignitas Dei: quia adversarius noster indeobtemperat nutibus supernae gratiae, unde exercet iram nequissimae voluntatissuae. His ita gestis, misit Dominus Nathan ad David.

Isidorus Hispalensis 565-636

  • Liber 2, Caput 18
    • Quem David ad mensam propriam suscepit, eique epistolas, per quas mori debeat tradidit. Cujus autem David in solario deambulans typum tenet, nisi ejus de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum suum ( Ps, 18, 6)? Et quid est Bethsabee ducere, nisi legem litterae carnali populo conjunctam spirituali sibi intellectu sociare?

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Factum est, dum resurgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiae, vidit mulierem se lavantem, mittensque tulit eam, et dormivit cum ea, quae concepit. Cumque cognovisset David, misit ad Joab dicens: mitte ad me Uriam Aethaeum. Veniens Urias ad David . . . . . . misit epistolam David per Uriam ad Joab, ut poneret Uriam ubi fortissimum praelium erat: fecitque Joab ita: et mortuus est Urias Ethaeus ( S2, 11, 1, S2, 11, 2, S2, 11, 4, S2, 11, 5, S2, 11, 6, S2, 11, 14, S2, 11, 15 et S2, 11, 17) [mauvais référencement: S2, 2, 2] . Plerumque quaedam res per historiam virtus est, per significationem culpa: sicut aliquando res gesta in causa facta, damnatio est, in scripto autem prophetia virtutis: quod utrumque citius ostendimus, cum hujus sacrae Scripturae testimonium ad utraque probanda in medium deducimus. Quis namque audiens non solum fidelium, sed etiam infidelium, non omnimode testatur, quod David in solario deambulans, Bersabee Uriae concupivit uxorem? Quem tamen a praelio revertentem ire ad domum admonet, et pedes lavare: qui protinus respondit dicens: arca Domini sub pellibus est, et ego in domo mea requiescam ( S2, 11, 11)? Quem David ad mensam propriam suscepit, eique epistolas, per quas mori debebat, tradidit. Cujus autem David in solario deambulans typum tenet, nisi ejus, de quo scriptum est: in sole posuit tabernaculum suum ( Ps, 18, 6)? Et quid est Bersabee ad se perducere, nisi legem litterae carnali populo conjunctam spirituali sibi intellectu sociare? Bersabee enim puteus septimus dicitur: quia nimirum per cognitionem legis, infusione spiritualis gratiae, perfecta nobis sapientia ministratur. Quem vero Urias, nisi Judaicum populum signat? cujus nomen interpretatum dicitur: lux mea Dei; Judaicus autem populus, quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur; sed huic David uxorem abstulit, sibique conjunxit, quia videlicet manu fortis, quod David dicitur, in carne Redemptor noster apparens, dum de se spiritualiter loqui legem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebatur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit, sibique conjunxit, quia se per illam praedicari declaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet, pedes lavare, quia incarnatus Dominus veniens, Judaico populo praecepit, ut ad conscientiam redeat, et sordes operum fletibus tergat, ut spiritualiter mandata legis intelligat, ut post tantam duritiem praeceptorum, fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domum suam intrare non posset: ac si Judaicus populus dicat: ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritualem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, quia praecepta Dei non nisi ad exhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem, David ad mensam vocat: quia quamvis Judaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, ei tamen Redemptor veniens mandata spiritualia praedicat, dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit ( Jn, 5, 46). Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui idem populus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur, quia idem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente moriatur. Dum enim mandata legis detinens, implere renititur, ipse nimirum defert judicium, unde damnetur. Quid ergo per factum istud David, scelestius? Quid Uria mundius dici potest? sed rursus per mysterium quid David sacrius? Quid Uria infidelius invenitur? quando et ille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam, et iste per vitae innocentiam in prophetia exprimit culpam? . . . . . Virtus namque sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facto rem approbat, ut in mysterio non contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat.