Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
PrécédentSuivant

V. 5 : Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei: tu es qui restitues haereditatem meam mihi.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 3
    • Si enim panis in sacro eloquio pro delectatione accipitur, buccella panis est indeficiens delectamentum aeternae vitae. De quo nimirum oblectamento per prophetam dicitur: Gaudium et laetitia invenietur. in ea, gratiarum actio, et vox laudis ( Es, 51, 3). Hinc item jam ad mensam non tortae panis, sed buccellae invitatos convivas intuens, ait: Laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et exsultationem obtinebunt ( Es, 35, 10) . Hinc Psalmista voce correpti poenitentis pronuntians, dicit: Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem ( Ps, 15, 10). Viae etenim vitae sunt afflictiones poenitentiae, quibus nimirum a damnationis suae barathro peccator ad supernam patriam ducitur, dum pro commissis iniquitatibus sponte cruciatur. Unde et cum correptum se esse peccatorem insinuat, praesumit, dicens: Tu es, Domine, qui restituisti haereditatem meam mihi ( Ps, 15, 5) . Et item confidens, ait: Quoniam non derelinques animam meam in inferno ( Ps, 15, 10). Viae namque vitae peccatori notae fiunt quando afflictiones poenitentiae ei divinitus insinuantur, quando videlicet illuminata mente considerat quam vitae amaritudinem singulis praeteritae culpae delectationibus apponat. Qui nimirum cum vultu omnipotentis Dei jucunda laetitia adimpleri gloriatur, quia de manifesta divinae contemplationis satietate reficitur, et qui in laeva vitae praesentis ad tempus poenitendo compungitur, in dextra aeternae vitae usque in finem delectationibus satiatur. Qui ergo tortam panis obtulit, ad buccellae comestionem perducitur, quia qui amore supernae vitae noxias delectationes cruciat, in discubitu aeterni gaudii sibi perpetuam refectionem parat. Sequitur: