V. 15 :
Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes
verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 3
Quid est, quod Philistaei tres cuneos faciunt nisi quia maligni
spiritus cordi nostro, linguae, et operi inserere perversa
moliuntur? Quia enim cogitando, vel loquendo, sive faciendo
omne peccatum committitur, tres sunt Philistinorum cunei: quia maligni
spiritus impellere ad peccandum animas satagunt, negligentia cordis,
effrenatione oris, audacia perversi operis. Unde et primus
cuneus contra viam Ephraim pergere dicitur, quia expugnare innocentiam a
corde incipiunt. Via quippe Ephraim, id est fructiferi
cordis, bona est cogitatio. Contra viam ergo Ephraim primus
Philistinorum cuneus pergit: quia occulti adversarii, si prius usum
bonae cogitationis a mente non auferunt, ad eradicandos virtutum ejus
fructus pervenire non possunt. Contra Ephraim igitur viam
veniunt, quando bonae cogitationi insidiantur, qua via ad terram Saul
tendere dicitur. Quid enim est aliud mens electi discipuli,
nisi fructifera valde terra doctoris? Unde et Dominus in
Evangelio parabolam seminum exponens, ait:
Quod cecidit in terram bonam hi sunt, qui in corde bono et
optimo verbum excipiunt, et fructum afferunt in
patientia.
(
Lc, 8, 15) Dicitur ergo de primo cuneo Philistinorum:
Pergebant contra viam Ephraim:
(
S1, 13, 17) ut dum litterae sensum spiritualem percipimus, cogitationis
aditum malignis spiritibus obstruamus. Sed dum cor munimus,
linguam pariter a superfluis locutionibus refrenare
compellimur. Unde et secundus cuneus per viam Bethoron
ingredi dicitur; Bethoron quippe, domus irae interpretatur.
Domus vero irae, est mens usui serviens linguae litigiosae.
Quam certe domum sapiens ille insinuat, qui ait:
Ira requiescit in sinu stulti.
(
Ec, 7, 11) Per hanc quidem ad cor stulti hostes ingrediuntur,
quia maligni spiritus, dum ad effrenata verba linguam solvunt, iras
accendunt, et mutuam fidelium charitatem feriunt. Qui ergo
cavere cogitationes noxias didicit, si oris custodiam tenere non novit,
unius cunei impetum vicit, alterius non evasit. Tertius vero
cuneus vertit se ad iter termini. Quis est terminus
cogitationis et verbi, nisi consummatio boni operis? Nam
idcirco bona cogitamus et loquimur, ut ea ad finem boni operis
perducamus. Sed cum antiquus hostis verbis et cogitationibus
nocere non praevalet, in finem laqueos tendit, et bonum opus fidelium
evacuare, vel impedire appetit. Quod vero est iter termini,
nisi studium bonae operationis? Quia ergo multis insidiis
maligni spiritus nituntur, ut studium boni operis deseratur, ad iter
termini tertius cuneus verti dicitur. Potest etiam in hoc
termino, vitae nostrae finis intelligi. Ad iter vero termini
cuneus vertitur, quia interrumpere hostis opus bonum nititur, ne usque
ad vitae finem perducatur. Unde et Psalmista lapsorum fletus
in se exprimens, ait:
Funes extenderunt in laqueum pedibus meis, juxta iter
scandalum posuerunt mihi.
(
Ps, 139, 6) [mauvais référencement: Ps, 134, 6] Juxta iter quidem scandalum ponitur, ut bona electorum
opera ante hujus vitae consummationem deserantur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)