v. 1 :Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
v. 2 :Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo.
v. 3 :Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
v. 4 :Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.
v. 5 :Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis?
v. 6 :sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
v. 7 :Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
v. 8 :Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio.
v. 9 :De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
v. 10 :De iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me.
v. 11 :De iudicio autem, quia princeps huius mundi iam iudicatus est.
v. 12 :Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
v. 13 :Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis.
v. 14 :Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
v. 15 :Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
v. 16 :Modicum, et iam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.
v. 17 :Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?
v. 18 :Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur.
v. 19 :Cognovit autem Iesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me.
v. 20 :Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
v. 21 :Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
v. 22 :Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
v. 23 :Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
v. 24 :Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
v. 25 :Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis:
v. 26 :in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:
v. 27 :ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
v. 28 :Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
v. 29 :Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis:
v. 30 :nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.
v. 31 :Respondit eis Iesus: Modo creditis?
v. 32 :ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est.
v. 33 :Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.