Liber Primus Samuelis

Caput 25

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44
PrécédentSuivant

V. 44 : Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti filio Lais qui erat de Gallim.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 24
    • Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David, Palthi filio Lais, qui erat de Gallim. ( S1, 25, 44) Ut Hebraei tradunt, non cognovit eam Phalti: quoniam si cognovisset, nunquam Davidsibi eam postea sociasset, quia in lege penitus hujuscemodi prohibetur coitus: Phalti,inquit, de Gallim, id est inundatione: Inundatio lex intelligitur. Legis enim doctor erat de Baurim, id est de electis. Quando enim a Saule Micholei datur, Phalti evadens interpretatur: quandovero ipsi aufertur, Phaltihel, id est evadens a Deo dicitur: videlicet quiacustodivit eum ne tangeret eam, ne fieret transgressor legis. Unde licet in sequentibus legatur, quod ibat Phalti, cum reduceretur ipsa adDavid, plorans: postea tamen, inquiunt, prae gaudio, eo quod liberasset eum Deus netangeret eam, exsultavit. Quod quia assertio Judaeorum videtur, non in omnibus approbamus eam, sed judiciolectoris relinquimus.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 22
    • Saul autem dedit filiam suam Michol uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim ( S1, 25, 44). Ut Hebraei tradunt, non cognovit eam; id est, Phalti: quoniam si cognovisset eam, numquam David sibi eam postea sociasset, quia in lege penitus hujusmodi prohibetur coitus. Idem namque Phalti de Gallim, id est, de inundatione erat. Inundatio, hoc est, Gallim, lex intelligitur. Legis enim doctor erat de Bahurim, id est, de electis. Quando autem a Saule Michol ei datur, Phalti ( S1, 25, 44), id est, evadens, interpretatur. Quando vero ab eo eadem Michol aufertur, Phaltiel id est, evadens a Deo interpretatur. Evadens a Deo dicitur, quia custodivit eum, ne tangeret eam, ne fieret transgressor legis.