V. 28 :
aufer iniquitatem famulae tuae faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum
fidelem quia proelia Domini domine mi tu proeliaris malitia ergo non inveniatur in
te
omnibus diebus vitae tuae
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Et quia de conversione gentilium humanam gloriam praedicatorum ordo non
appetit, subjectum est:
Dabo eum Domino omnibus diebus vitae suae
(
S1, 25, 28). Domino namque filium dat qui de eo quem
praedicando gignit aliquid suis laudibus non usurpat. Omnibus
quoque diebus vitae suae hunc Domino tribuit, qui de virtutibus, in
quibus subditus meliorando proficit, propriis favoribus nihil
ascribit. Dies namque vitae electi subditi sanctae virtutes
sunt, quae ejus animam coruscando illuminant ne in via coelestis patriae
vitiorum nocte tenebrescat.
Commentaires
Gregorius I (540-604)