Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 2 : Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Inimici praedicatorum illi sunt, de quibus Psalmista obsecrat, dicens: Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. ( Ps, 58, 2) [mauvais référencement: Ps, 58, 1] Inimici quidem sanctorum recte immundi spiritus dicuntur, quia mundi blandimenta quae illi suggerunt, amplecti isti magno studio detestantur. Nam quibus adhuc aliquid de maligni spiritus consiliis placet, ejus utique inimicus non est, quia odisse nondum novit, cujus blandimenta non respuit. Inimici etiam sanctorum dicuntur, ut ex sacro eloquio detegantur. Nam per omne quod suggerunt, per omne quod blandiuntur, eas animas quibus delectabiliter favent, perdere conantur. Quid est ergo quod populum adjurat, ne usque ad vesperum comedat, donec de inimicis suis ultionem sumat? Sed notandum quia jam devictis hostibus ista loquebatur. Quid vero est comedere victoribus, nisi de peracto virtutis opere cibos vanae laudis delectanter excipere? Maledictus, inquit, omnis, qui ante vesperum comederit, quia qui modo vanas laudes gratanter excipit, tunc aeternas Creatoris laudes amittit. Adjuratur ergo populus ne comedat, quia doctorum praecepto constringitur, ut de bono opere inaniter nunquam glorietur. Fortia bene vivendo agat, sed quandiu vixerit, appetere de fortitudine laudes caveat, ut laudari post mortem aeternaliter non amittat. Qui enim ante vesperum populum manducare prohibuit, ad vesperum utique esse comedendum concessit. Et quia in vespere finis diei est, in vesperum comedunt qui abstinere ante vesperum possunt, quia qui laudari modo de magna actione despicit, cum ad vitae finem ducitur, aeternis dignus laudibus invenitur. Hoc est, quod Dominus se daturum electis in Evangelio repromittit, dicens: Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. ( Mt, 25, 23) Hinc iterum ad judicium veniens, dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi. ( Mt, 25, 34) Tunc quidem de inimicis nostris ulciscimur, quia omnes tunc diabolicae tentationes evanescunt. Quia enim ultra daemonum insidiae tentando nihil obsunt, cum per carnem morimur, de inimicis nostris ulciscimur, quos jam velut interfectos penitus non pavemus. Vel ergo usque ad vesperum comestionem differimus, si laudis nostrae praeconia in fine venturo judici reservemus. Tunc quidem manducandum est, quia qui judex tunc venit, modo dux nostri exercitus commilitonibus repromittit, dicens: Faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. ( Lc, 12, 37) Tunc quippe victores discumbunt, quia internae quietis alta sede recepti, perennis vitae laudibus delectantur, quando ipsis tacentibus omnium bonorum operum praeconia concinunt, et simul proferuntur ad gloriam quae hic magna virtute ferebantur ad pugnam. Sequitur: Omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri. Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel, nullusque applicuit manum suam ad os suum. ( S1, 14, 25 et S1, 14, 26)