V. 15 :
Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt
civitatem.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 15
Qui mortuus
, inquit,
fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes.
Et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent
eum volucres coeli
(
R3, 16, 4). Quid est ergo mortuum esse in civitate, nisi quemlibet fidetenus
in Ecclesia perseverantem, criminibus capitalibus obnoxium esse? In
civitate ergo moritur, qui intra Ecclesiam Dei opera pravitatis exercet.
Ille enim ore canum laceratur, cum sententiis sanctorum
doctorum increpatur, arguitur atque damnatur. De quibus videlicet
canibus in Psalmo scriptum est:
Ut canes circuibunt civitatem
(
Ps, 58, 7 et
Ps, 58, 15) [mauvais référencement: Ps, 58]. Canes enim a cavendo dicti sunt. Canum enim
consuetudo est illa loca defendere, in quibus se norunt alimoniam
reperire. Civitas autem illa, quam canes isti circumeunt,
Jerusalem est, universaliter per mundum diffusa. Hanc ergo
circuisse Paulum salutares generi humano testantur Epistolae quae per
universas gentes, velut sacra divina, tonuerunt. O canem
istum beatum, qui populos persequitur infideles, fures abigit, et ovilia
sancta custodit, cujus latratus per totum mundum, quasi grandisona tuba,
concrepuit!
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)