Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 5 : Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine; sine iniquitate cucurri, et direxi.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Quae est statio Philistinorum, nisi robur malignorum spirituum? Sancti etenim viri, cum ad peccatorum correctionem se praeparant, aperte sciunt quia cum de coelo lapsis angelis pugnant. Pugna ergo haec, quia angelorum est et hominum, pugnatur a fortibus cum infirmis, cum simplicibus ab astutis. Nam ab his fortibus insultum acceperat, qui dicebat: Irruerunt in me fortes, neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine. ( Ps, 58, 4 et Ps, 58, 5) [mauvais référencement: Ps, 58] Astutias lapsi angeli etiam Paulus intuens, ait: Non ignoramus ejus astutias. ( 2Co, 2, 11) Contra astutos igitur via cautae rationis quaerenda est, contra fortes vero divina sunt auxilia petenda. Ut ergo magna cautela praedicatio exhibenda esse sentiatur, Jonathas armigerum suum ad secum transeundum invitasse dicitur. Et ut in expellendis hostibus de Dei miseratione praesumatur, loquitur dicens: Quia non est Deo difficile salvare, vel in multitudine, vel in paucis; ( S1, 14, 6) et quia flagitiosorum conversio facilis non est, dicit: Si forte faciat Deus pro nobis. Si forte ( S1, 14, 6) dicit, quia de plena criminosorum salute adhuc plenius non praesumit. Sed formam electi subditi in virtute ostendit humilitatis, quia subdit: Dixitque ei armiger suus: Fac omnia quae placent animo tuo. Perge quo cupis, et ero tecum quocunque volueris. ( S1, 14, 7)