V. 14 :
Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo: quia omnis
qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Saltus, silvosus atque clivosus locus est. Quo nimirum
nomine apte corda saecularium designantur, quia dum tota intentione
curis exterioribus serviunt, velut silvosa loca, culta ad fructum boni
operis praedicationis vomere non sunt. Qui vero vulgus [
Forte leg. vulgi] nomine hoc loco
signantur, nisi religiosi viri et simplices? Terrae quidem
vulgus dicitur: quia in bono opere magni sunt, sed tamen altissima
contemplatione magni non sunt. Nobiles quidem actione, sed
vulgus summorum virorum comparatione. Quid ergo est quod
vulgus terrae venit in saltum,
(
S1, 14, 25) nisi quia religiosi et simplices viri per exempla bonorum operum,
saepe ad notitiam saecularium deducuntur? Ubi mel in agro
apparet, quia de exemplo boni operis apud saeculares inveniunt, et
devotionis latitudinem, et fructum venerationis. Quid enim
est ager in saltu, nisi devotio in inculto et inexpurgato corde
saecularium? Et quid mel super faciem agri, nisi dulcedo
favoris? Qui merito post ingressum vulgi apparere dicitur,
quia videlicet aspera saecularium corda, si prius religiosorum exempla
non vident, nec latitudine devotionis se valent distendere, nec alienae
sanctitatis gloriam praedicare. Ante ingressum quidem, tantum
saltus est, nec agrum habet, nec fluens mel. Post ingressum
vero, et latitudinem agri habet, et dulcedinem mellis, quia saepe qui
mundum diligunt, sanctorum exempla ferventi amore recipiunt, ut bonum
quod vident, sibi non solum placeat, sed etiam praedicare attentius
concupiscant. Ipsa tamen sanctorum vita laudanda est, et laus
ista ab eis, quorum est, per vanam gloriam nullatenus
capienda. Videri tantum debet, excipi non debet, ut
glorificari Deum quisque in suo opere gaudeat, sed de Dei gratia extolli
contemnat. Unde et caute expressum est, quia fluens mel super
faciem agri apparuit, et tamen manum cum melle ad os nemo
applicuit. Mel quidem fluit, quia dulcis fama sanctorum
dulciter velociterque currit. Sed manus ad os nullus ducit,
quia de opere bono dulcedinem laudis non accipit. Manum
quidem cum melle ad os applicare est laudem operis sui gratanter
accipere. Decurrat ergo mel, et nemo ad os manum applicet, ut
sanctorum fama dulciter fluat, et ipsos a quibus defluit non
extollat. Fluat, ut alios satiet, sed non sumatur, ne mortem
propinet. Unde et subditur:
Timebat enim populus juramentum.
(
S1, 14, 26) Juramentum regis est:
Omnis qui se exaltat, humiliabitur.
(
Lc, 18, 14) Item juramentum regis est, quod contra hypocritas
profert, dicens:
Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
(
Mt, 6, 16)
Juramentum ergo populus timet, quia ne aeternas amittat,
temporales recipere laudes cavet. Sequitur:
Porro Jonathas non audierat, cum adjuraret pater ejus
populum, extenditque summitatem virgae quam habebat in manu, et
intinxit in favo mellis, et convertit manum suam ad os suum, et
illuminati sunt oculi ejus.
(
S1, 14, 27)
Commentaires
Gregorius I (540-604)