Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
PrécédentSuivant

V. 7 : Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Quid est quod hucusque de solo Saul dicebatur: Quaenam res accidit filio Cis? ( S1, 10, 11) Et nunc quasi de multis repondetur: Et quis pater eorum? ( S1, 10, 12) Sed si ad historiam intelligatur, stare nullo modo potest. Restat ergo ut sensus qui litterae demitur in spirituali significatione requiratur. Cum ergo dicitur: Quis pater eorum? ( S1, 10, 12) Non solum Saul prophetans attenditur, sed omnis ille cuneus prophetarum. Qui nimirum prophetae omnes, quia valde spirituales erant, non ex carnali progenie, sed ex coelesti origine censebantur. Pater quidem prophetarum ille est, qui per Malachiam exquirit, dicens: Si Dominus sum, ubi est timor meus? ( Ma, 1, 6) Et si pater sum, ubi est amor meus (Ma. I, 6)? Quia enim omnipotenti Deo in magna charitate conjuncti sunt, ejus, quem quasi patrem diligunt, filii nominantur. Quod novae Ecclesiae praedicatoribus tanto decentius convenit quanto ille eos in coelestem nobilitatem altius extulit, qui eis claritatem tanti generis in forma detexit orationis. Sic, inquit, orabitis: Pater noster qui es in coelis. ( Mt, 6, 9) Quod tale est, ac si dicat: Mirandi essent sancti praedicatores, si mira quae agunt, sua virtute perficerent: nunc mirum non est quod cernitur; quia per eos ille hoc agit cui aliquid difficile non videtur. Dicat ergo alter ad alterum: Et quis pater eorum? Quasi dicat: Quid mirum est, si mirabiliter doceant cum non ipsi sint, qui loquuntur: sed spiritus patris eorum qui loquitur in eis? Non ergo dicitur: Quis pater ejus? Ne, quod pluribus convenit filiis, unico conferatur. Solus etenim ille, qui natura Filius est, dicere audet: Pater meus usque modo operatur. ( Jn, 5, 17) Et item: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. ( Ps, 2, 7) Nam ut utriusque dignitatis differentiam promeret, Mariae Magdalenae loquitur, dicens: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum; Deum meum, et Deum vestrum. ( Jn, 20, 17) Quoties ergo unus praedicator mirabili vita aut praedicatione clarus aspicitur, in superna generatione non solus, sed cum aliis innumeris videtur; quia omnipotens Deus qui mirabilis in uno ostenditur mirabiliorem valde hominum admirationem facit, cum innumerabiles attenduntur, qui id, quod in uno mirantur, habuerunt. Quod tamen ad detractionem carnalium referri convenienter potest: nam cum spiritualium virorum famam minuere tentant, eorum carnalia explorant quae ad derogationem proferant. Et plerumque in sancta Ecclesia miram sanctitatis famam habent qui saecularem altitudinem nullam habent. Cum ergo carnales quique aut carnis originem aut paupertatem in eis reprehendunt, qui divina generatione jam magni et divites sunt, quasi subsannando de prophetarum patre sciscitantur. Et quia pro re valde nova habent quod parvi homines saeculi tam magni videri possunt, subjungitur: Propterea versum est in proverbium: Num Saul inter prophetas? ( S1, 10, 12)