V. 22 :
Et fecit Iudas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quae fecerant
patres eorum in peccatis suis quae peccaverunt.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 12
Tolle tibi decem scissuras. Haec enim
dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum
Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una
tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem
civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus
Israel
(
R3, 11, 31 et
R3, 11, 32). Decem enim scissuras Jeroboam accepit, cum legis praecepta
violando corrupit. Et una tribus cum sobole David remansit,
dum sors Electorum juxta apostolicam doctrinam in regula fidei
catholicae permansit, quia
unus est Dominus, una fides, unum baptisma
(
Ep, 4). Denique Roboam, filius Salomonis, qui, utili seniorum consilio
relicto, adolescentium consilium secutus est; licet de domo David
fuerit, tamen in via ejus non gradiebatur:
Fecit enim Judas
, Scriptura teste, in illius diebus
malum coram Domino, et irritaverunt eum super
omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis, quae
peccaverant. Aedificaverunt autem et ipsi sibi
aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et
super omnem arborem frondosam. Sed et effeminati
fuerunt in terra. Feceruntque omnes abominationes
gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum
Israel
(
R3, 14, 22,
R3, 14, 23 et
R3, 14, 24). Significat ergo malos rectores in Ecclesia, qui terrenis
cupiditatibus dediti negligunt curam habere subditorum, et delectantur
in multitudine sibi obsequentium, nec tamen condignam habent
sollicitudinem sibi commissorum. Interpretatur autem Roboam
latitudo populi, et bene latitudo populi nominari
possunt, qui latam et spatiosam viam gradientes, per quam multi vadunt
ad mortem, angustam viam, quae paucorum est, et ad aeternam vitam ducit,
ingredi detrectant
(voir:
Mt, 7)
, relictoque sanctorum Patrum consilio, quorum dicta et exempla ad
celsitudinem tendunt perfectionis, eligunt juvenum obtemperare
praeceptis, hoc est, eorum qui, juvenilibus desideriis mancipati,
laudibus iniquis et adulationibus eos gravent. Et fit in eis
quod per prophetam dicitur:
Qualis populus, talis est et sacerdos.
Omnes enim a minimo usque ad maximum avaritiae
student, et caeci caecis ducatum praebentes in foveam
perditionis pariter cadunt
(
Es, 24 et
Jr, 6) [mauvais référencement: Mt, 15]. Quibus comminatur Sapientia Dei, dicens:
Vae tibi, terra cujus rex est puer, et cujus principes mane
comedunt
(
Ec, 10). Et e contrario de sanctorum populo et rege eorum Christo
laudando subsequitur, dicens: « Beata terra cujus rex est nobilis, et
cujus principes nascuntur in tempore suo, quia omnia, quaecunque
fecerint, prosperabuntur. »
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)