Liber Tertius Regum

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
PrécédentSuivant

V. 27 : pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 13
    • In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem, tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios et universa diripuit. Scuta quoque aurea quae fecerat Salomon, pro quibus fecit Roboam scuta aerea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabantante ostium domus Regis. Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui praeeundi habebant officium, et postea reportabant ad armamentarium scutariorum, ( R3, 14, 25, R3, 14, 26, R3, 14, 27 et R3, 14, 28) et reliqua. De quo rege in libro Paralipomenon plenius narratur, ubi hoc modo legitur: Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem, quia peccaverunt Domino, cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum. Nec erat numerus vulgi qui venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet et Trogloditae Aethiopes, cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque Jerusalem. Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Juda,qui congregati fuerant in Jerusalem fugientes Sesac, dixitque ad eos: Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac. Consternatique principes Israel et rex dixerunt: Justus est Dominus. Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos: daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac. Verumtamen ei servient ut sciant distantiam servitutis meae, et servitutis regni terrarum. Recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Jerusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis, omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon, pro quibus fecitrex aeneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii. ( Ch2, 12) Quid ergo per figuram hoc insinuat, quod propter peccatum Roboam Sesac rexAegypti de domo Domini thesauros abstulit, et thesauros regios, nisi quod malirectores propter negligentiam suam regem Aegypti, hoc est, principem tenebrarum inJerusalem typicam provocant, in Ecclesiam videlicet sibi commissam: ubi ipsi ad tempusdominari videntur, qui thesauros domus Domini et thesauros regios aufert, cumscientiam sanctarum Scripturarum simul et opera virtutum ab incautis et desidiosisabstrahit? Sesac ergo byssus cilicii sive gaudium ciliciiinterpretatur. Et quia byssus subtilitatem significat, cilicium vero, quod de caprarum setisconficitur, peccata, quidmelius in bysso cilicii, quam versutia fraudis diabolicae, inpersuasione peccatorum accipi potest? Sesac enim Jerosolymitanas opes aufert, cumdiabolus qui callide decipit, et gaudet in multitudine peccatorum ecclesiasticosquosque a scientia spirituali, et opere virtutum depraedat, eosque qui videbantur inEcclesia decori esse, spoliatos secum in barathrum perditionis suae demergit, necnonet illud quod idem rex scuta aurea quae fecerat rex Salomon abstulit pro quibus fecitrex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum scutariorum, ad eumdem sensumrespicit. Salomon enim scuta aurea condens custodibus domus suae dedit, cum Redemptor nosterspiritualem scientiam per duo testamenta doctoribus Ecclesiae ad tuendam plebem suamcommendavit.Hanc antiquus hostis per incuriam rectorum abstrahit, quia cum intenti sunt rebusterrenis minusque curam de coelestibus officio pristino et scientia denudatos, quasiin domo propria opibus spoliatos, dereliquit. Denique tales cum sensu spiritali privatos se conspiciunt, per eloquentiamverborum copiam quaerunt quatenus eorum sonoritate, velut scutorum aereorum firmitate,tutamen contra hostes pro subjectis sibi opponant. Sed quanto aes est vilius metallo auri, tanto inferior est vana eloquentia veraeeloquentiae fructu. Unde per quemdam sapientem de eloquentia dicitur: Ubi plurima verba, ibi frequenter egestas: ( Pr, 13) Et in psalmis ita legitur: Vir linguosus non dirigetur super terram. ( Ps, 139, 12) [mauvais référencement: Ps, 13] Nam desapientia ita scriptum est. Sapientia pretiosior est cunctis opibus; et omnia quae desiderantur, non valent ei comparari. Longitudo dierum in dextera ejus et in sinistra illius divitiae et gloria. ( Pr, 8)Qui vero opportunam defensionem Ecclesiae vult exhibere contra haereticos etcontra omnes inimicos sapientiae, utique adminicuto hoc debet perficere. Nec eloquentia aliquid ad hoc sine sapientia proficit, imo plurimum nocet. Porro quod legitur in sequentibus, quod bellum fuerit inter Roboam et Jeroboam, etAsa regem Juda, atque Baasa regem Israel cunctis diebus eorum, non aliud significareputo, quam quod sancta Ecclesia quae in unitate fidei persistit, bellum habeat sempercumhaereticis et schismaticis, et omnibus qui violare contendunt fidemcatholicam. Omnes enim (ut ait Apostolus) qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur: quia draco antiquus persequitur mulierem insidians calcaneo ejus, et ipsa conterit caput ejus. ( 2Ti, 3) Asa enim tollens sive sustollens, et Baasa confusiovel siccitas interpretatur. Et bene Ecclesiae populus tollens sive sustollens dicitur, qui mentem suam adsuperna desideria suspendens, confusionem terrenarum cupiditatum, cum earum suggestorediabolo, spernit: ac velut sicca et inutilia contemnit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 14
    • In quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac, rex Aegypti, in Jerusalem, et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios, et universa diripuit. Scuta quoque aurea quae fecerat Salomon, pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea, et tradidit ea in manu ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis. Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui praeeundi habebant officium, et postea reportabant ad armamentarium scutariorum ( R3, 14, 25, R3, 14, 26, R3, 14, 27 et R3, 14, 28), etc. De quo itaque rege in libro Paralipomenon plenius narratur, ubi hoc modo legitur: Anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac, rex Aegypti, in Jerusalem (quia peccaverant Domino) cum mille ducentis curribus et sexaginta millibus equitum. Nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet et Troglodytae et Aethiopes. Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque Jerusalem. Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda, qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac, dixitque ad eos: Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego relinquo vos in manu Sesac. Consternatique principes Israel et rex dixerunt: Justus est Dominus. Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac. Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum. Recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis, omniaque secum tulit, et clypeos aureos, quos fecerat Salomon, pro quibus fecit rex aeneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii ( Ch2, 12). Quid ergo per figuram hoc insinuat, quod propter peccatum Roboam Sesac, rex Aegypti, de domo Domini thesauros abstulit, et thesauros regios, nisi quod mali rectores propter negligentiam suam regem Aegypti, hoc est, principem tenebrarum in Jerusalem typicam provocant, in Ecclesiam videlicet sibi commissam, ubi ipsi ad tempus dominari videntur? Qui thesauros domus Domini, et thesauros regios aufert, cum scientiam Scripturarum sanctarum, simul et opera virtutum ab incautis et desidiosis abstrahit: Sesac ergo byssus cilicii, sive gaudium cilicii, interpretatur. Et quia byssus subtilitatem significat, cilicium vero, quod de caprarum setis conficitur, peccata, quid melius in bysso cilicii quam versutia fraudis diabolicae in persuasione peccatorum accipi potest? Sesac enim Jerosolymitanas opes aufert, cum diabolus, qui callide decipit, et gaudet in multitudine peccatorum, ecclesiasticos quosque scientia spirituali et opere virtutum depraedat, eosque qui videbantur in Ecclesia decori esse spoliatos secum in barathrum perditionis suae demergit. Nec non et illud, quod idem rex scuta aurea, quae fecerat Salomon, abstulit, pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea, et tradidit ea in manu ducum scutariorum, ad eumdem sensum respicit. Salomon enim scuta aurea condens custodibus domus suae dedit, cum Redemptor noster spiritualem scientiam per duo Testamenta doctoribus Ecclesiae ad tuendam plebem suam commendavit. Hanc antiquus hostis per incuriam rectorum abstrahit, quia cum intenti sunt rebus terrenis, nunquam curantes de coelestibus, in officio pristino scientia denudatos, quasi in domo propria opibus spoliatos derelinquit. Denique tales cum se sensu spirituali privatos conspiciunt, per eloquentiam verborum copiam quaerunt, quatenus eorum sonoritate, velut scutorum aereorum firmitate, tutamen contra hostes pro subjectis sibi opponant. Sed quanto aes est vilius auri metallo, tanto inferior est vana eloquentia verae sapientiae fructu. Unde per quemdam sapientem de eloquentia dicitur: Ubi plurima verba, ibi frequenter egestas ( Pr, 12). Et in Psalmista legitur: Vir linguosus non dirigetur super terram ( Ps, 139, 12) [mauvais référencement: Ps, 139]. Nam de sapientia scriptum est: Sapientia pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari. Longitudo dierum in dextera ejus, in sinistra divitiae et gloria ( Pr, 3). Qui vero opportunam defensionem Ecclesiae exhibere vult contra haereticos et contra omnes inimicos, sapientiae utique adminiculo hoc debet perficere, nec eloquentia aliquid ad hoc sine sapientia proficit, imo plurimum nocet. Porro quod legitur in subsequentibus, quod bellum fuerit inter Roboam et Jeroboam et Asa, regem Juda, atque Baasa, regem Israel, cunctis diebus eorum, non aliud significare puto, quam quod sancta Ecclesia, quae in unitate fidei persistit, bellum habeat semper cum haereticis et schismaticis, et omnibus qui violare contendunt fidem catholicam. Omnes enim (ut ait Apostolus) qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur ( 2Ti, 3). Quia draco antiquus persequitur mulierem, insidians calcaneo ejus, et ipsa conteret caput illius (voir: Gn, 3) . Asa enim tollens, sive sustollens, et Baasa confusio, vel siccitas, interpretatur. Et bene Ecclesiae populus tollens sive sustollens dicitur, qui mentem suam ad superna desideria suspendens, confusionem terrenarum cupiditatum cum earum suggestore diabolo spernit ac velut sicca et inutilia contemnit.