v. 1 : Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo.
v. 2 : Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem (quia peccaverant Domino)
v. 3 : cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum: nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet, et Troglodytae, et Aethiopes.
v. 4 : Cepitque civitates munitissimas in Iuda, et venit usque in Ierusalem.
v. 5 : Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Iuda qui congregati fuerant in Ierusalem, fugientes Sesac: dixitque ad eos: Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.
v. 6 : Consternatique principes Israel et rex, dixerunt: Iustus est Dominus.
v. 7 : Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Ierusalem per manum Sesac.
v. 8 : Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae, et servitutis regni terrarum.
v. 9 : Recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Ierusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis: omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon:
v. 10 : pro quibus fecit rex aeneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.
v. 11 : Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum.
v. 12 : Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus: siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona.
v. 13 : Confortatus est ergo rex Roboam in Ierusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare coepisset, et decem et septem annis regnavit in Ierusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israel: nomen autem matris eius Naama Ammanitis.
v. 14 : Fecit autem malum, et non praeparavit cor suum ut quaereret Dominum.
v. 15 : Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiae prophetae, et Addo videntis, et diligenter exposita: pugnaveruntque adversum se Roboam et Ieroboam cunctis diebus.
v. 16 : Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David: et regnavit Abia filius eius pro eo.