V. 27 :
Et haec est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon aedificavit Mello, et
coaequavit voraginem civitatis David patris sui.
Poètes
Commentaires
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 3
Aedificavit mello, et caoequavit voraginem civitatis David patris
sui aedificans mello, (
R3, 11, 27) id est locum illum, partem scilicet inferiorem civitatis
coaequavit ipsum, qui prius vorago, et quasi sentina erat civitatis David patris sui:
Ut aequalis, scilicet esset parti eminentiori civitatis in quo injuriam
patri facere videbatur vilissima et abjecta summis operibus illius coaequans.
In Hebraeo sic habetur: Aedificavit mello et clausit aperturam civitatis
David patris sui, quod sic intelligi potest, quod mello aedificavit et extulit in
altum et per hoc exitum, qui prius erat in civitate David patris sui clausit: Hanc
fabricam contra portam civitatis exstruens.
In libro verborum Salamonis, hic apud nos non invenitur: quemadmodum nec
liber verborum regum Israel vel Juda.
Commentaires
Hugo de Sancto Victore -1141