V. 30 :
Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim
partes.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 65. 66. : Ut chlamydis bis sex scissuras fecit Achias, Iussit ut inde decem, Ieroboam, capias.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 11
Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et
invenit eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo.
Erant autem duo tantum in agro.
Apprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus fuerat, scidit in
duodecim partes et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras.
Haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu
Salomonis, et dabo tibi decem tribus.
Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Hierusalem
civitatem quam elegi ex omnibus tribus Israel,
(
R3, 11, 29,
R3, 11, 30,
R3, 11, 31 et
R3, 11, 32) etc. Illud quod post mortem Salomonis decem tribus a domo David, et
a templo separataesunt et duae relictae, satis indicat quod de tota illa gente
Apostolus ait:
Reliquiaepropter electionem gratiae salvae factae sunt.
(
Rm, 9) Jeroboam vero qui decem tribus a domo David et a templo Dei separans
adidololatriam perduxit, significat haereticos qui dissensionem amant, et unitatem
fideicatholicae haeresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum
subsequentestradunt. Interpretatur Jeroboam, dijudicans populum.
Nam et haeretici dijudicare populum videntur, cum erroris sui
sequacemfaciunt. Cui rei bene conveniunt verba prophetae Ahiae Silonitis,
qui missus est adJeroboam ita dicens:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 12
Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur
de Jerusalem, et inveniret eum Achias Silonites Propheta in
via, opertus pallio novo. Erant autem duo tantum
in agro; apprehendensque Achia pallium suum novum, quo
opertus erat, scidit in duodecim partes, et ait ad Jeroboam:
Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit
Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu
Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una
tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem
civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus
Israel
(
R3, 11, 29,
R3, 11, 30,
R3, 11, 31 et
R3, 11, 32), etc. Illud vero, quod post mortem Salomonis decem tribus a domo
David separatae sunt, et duae relictae, satis indicat quod de tota illa
gente Apostolus ait:
Reliquiae propter electionem gratiae salvae factae
sunt
(
Rm, 11). Jeroboam vero, qui decem tribus a domo David, et a templo Dei
separans, ad idololatriam perduxit, significat haereticos, qui
dissensionem amant, et unitatem fidei catholicae haeresibus scindunt, ac
sic cultui malignorum spirituum sibi obsequentes tradunt.
Interpretatur autem Jeroboam dijudicans populum. Nam
et haeretici dijudicare populum videntur, cum erroris sui sequacem
faciunt. Cui rei bene conveniunt verba prophetae Achiae
Silonitis, qui missus est ad Jeroboam, ita dicens:
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
Factum est igitur in tempore illo, ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem, et
inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo
tantum
in agro. Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo opertus erat, scidit in duodecim
partes, et ait ad Hieroboam: Tolle tibi decem scissuras, haec enim dicit Dominus Deus
Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus: porro
una
tribus remanebit ei propter servum meum David, et alia tribus propter Hierusalem,
quam elegi
ex omnibus tribubus Israel
(
R3, 11, 29,
R3, 11, 30,
R3, 11, 31 et
R3, 11, 32).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis