V. 3 :
Fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae, et concubinae trecentae: et
averterunt mulieres cor eius.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 62. : Quando deos Salomon victus amore colit.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
(Cap. XI.) Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas: filiam quoque
Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas: de gentibus,
super quibus dixit Dominus filiis Israel, non ingrediamini ad eas: neque de illis
ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos
earum. His
itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore, fueruntque ei uxores quasi reginae
septingentae, et concubinae trecentae, et averterunt mulieres cor ejus
(
R3, 11, 1,
R3, 11, 2 et
R3, 11, 3). Ammonendi sunt quibus hoc saeculum prosperatur, qui nullis adversitatibus hujus
mundi
feriuntur, quod Salomon post acceptam sapientiam, usque ad idolatriam cecidisse describitur,
quia nihil in hoc mundo, priusquam caderet, adversitatis habuisse memoratur, sed concessam
sapientiam funditus deseruit: eo quod eum nulla saltem minima tribulationis disciplina
custodivit, nisi postquam Deum deseruit, et se a Deo desertum esse cognovit. Jam vero
de
caeteris operibus ejus quid dicam? Eum vehementer arguit sancta Scriptura, atque condemnat,
et
nihil de poenitentia ejus, vel in eum indulgentia Dei, omnino commemorat. Nec prorsus
occurrit, inter posteriora ejus male gesta, quod saltim in allegoria boni aliquid
significent:
hinc ejus flenda submersio; nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore
deceptus
est, significasse electas Ecclesias de gentibus. Posset enim fortasse hoc non absurde
intelligi, si illae propter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus.
Cum vero
ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni
conjici
possit; nec tamen nihil arbitrandum est boni aliquid significare potuisse, sed malum;
apparet
enim in persona hujus Salomonis mira excellentia, et subversio terribilis. Quod igitur
in illo
diversis temporibus exstitit, prius bonum, et posterius malum, hoc in Ecclesia in
isto adhuc
saeculo simul, et uno tempore ostenditur. Nam bono illius, bonos Ecclesiae, malo autem
illius,
malos Ecclesiae significatos puto, tanquam in unitate areae. Sic in illo uno homine
bonos in
granis, malos in paleis, aut certe in unitate unius segetis bonos in tritico, malos
in
zizania.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis