v. 1 :In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae,
v. 2 :et dicens: Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum.
v. 3 :Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas eius.
v. 4 :Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem eius erat locustae, et mel silvestre.
v. 5 :Tunc exibat ad eum Ierosolyma, et omnis Iudaea, et omnis regio circa Iordanem;
v. 6 :et baptizabantur ab eo in Iordane, confitentes peccata sua.
v. 7 :Videns autem multos pharisaeorum, et sadducaeorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
v. 8 :Facite ergo fructum dignum poenitentiae.
v. 9 :Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
v. 10 :Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
v. 11 :Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
v. 12 :Cuius ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
v. 13 :Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
v. 14 :Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
v. 15 :Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum.
v. 16 :Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
v. 17 :Et ecce vox de caelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.