Liber Tertius Regum

Caput 18

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46
PrécédentSuivant

V. 38 : Cecidit autem ignis Domini, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque, et aquam quae erat in aquaeductu lambens.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 243. 244. :

    Tunc petit Elias ut det Dominus Deus ignem;

    Nec mora, consumit coelica flamma bovem.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 16
    • Ignis de coelo cadens ad invocationem Eliae, voravit holocaustum, ligna et lapides, pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus. ( R3, 18, 38 et R3, 18, 39) Quando discrimen superni judicis dicta et facta, ac totam vitam nostramperfecte examinans, probandos nos sicut igne probatur argentum, immortales ac beatosfactos in sede collocabit perpetua: ut ad instar virorum Israelitarum in aeternumgratulando canamus: Dominus ipse est Deus, ipse fecit nos et non ipsi nos. Nos autem populus ejus et oves pascuae ejus. ( Ps, 99, 3) [mauvais référencement: Ps, 99] Mundato itaque altari Domini, et consumptis holocaustis, dixit Elias prophetaDei ad populum.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Cumque jam tempus esset, ut holocaustum offerretur, accessit Helias ad altare; et exclamavit dicens: Domine Deus meus exaudi me hodie in igne, sicut exaudisti me in aqua, ut cognoscat populus hic, quoniam tu es Dominus Deus Israel, et ego servus tuus, et propter te feci opera haec. Exaudi me Domine, exaudi in igne, et cognoscat populus hic quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor populi hujus retrorsum. Et ecce clamante eo, cecidit ignis de coelo, devoravitque holocaustum, ac ligna, et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in fossa aquaeductus, lambens. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait: Dominus, ipse est Deus. Dominus ipse est Deus: dixitque Helias ad eos, apprehendite omnes Prophetas infames, et ne unus quidem effugiat de illis. Quos apprehendentes continuo duxit eos Helias ad torrentem Cison, et ibi eos trucidare praecepit ( R3, 18, 36, R3, 18, 37, R3, 18, 38, R3, 18, 39 et R3, 18, 40).