Liber Primus Samuelis

Caput 18

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
PrécédentSuivant

V. 6 : porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 349. 350. 351. 352. 353. :

    laus mulierum super Dauid

    Dum Dauid inde redit, muliebris pompa canoro

    Plaudens concentu laude resultat ei,

    Et uariis modulis insignia mille Sauli

    Conclamant regi, milia dena Dauid.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 17
    • Porro cum reverteretur, percusso Philisthaeo, David, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes, chorosque ducentes in occursum regis Saul in tympanis laetitiae et in sistris, et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia. Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus iste sermo, dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt. Quid ei superest nisi solum regnum? Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps. ( S1, 18, 6, S1, 18, 7, S1, 18, 8 et S1, 18, 9) Sic enim accipitur: Saul adversus David invidia exarsit,similiter et populusJudaeorum adversus Christum Dominumaemulationes suo malo pariter conspiratisunt. Et dum audiebant Christum praedicari in Ecclesiis, quem ipsi neci tradiderunt: etde victoria ejus qui hostem antiquum triumphavit, credentes in laudibus ipsiuscongratulari: graviter inde offensi sunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 18
    • Peracta victoria qua David gigantem interfecit, dicit Scriptura quod anima Jonathae conglutinata est animae David ( S1, 18, 1), et ita dilexisset eum Jonathan quasi animam suam ( S1, 18, 1), etc. Jonathas op time typum tenet eorum qui ex Judaeis in Christum crediderunt, qui, accepta Spiritus sancti gratia, pro Christi amore relictis omnibus quae in mundo habere poterant, ipsum Redemptorem secuti sunt. Unde et Petrus apostolus de se et sociis suis dixit ad Jesum: Domine, ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. ( Mt, 19, 27) [mauvais référencement: Mt, 19] Et in Actibus apostolorum ita scriptum est: Quotquot possessores agrorum erant, veniebant et vendebant et afferebant pretia eorum ante pedes apostolorum. Dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat ( Ac, 4). Sic enim Jonathas dedit vestimenta sua, a tunica usque ad balteum, cum credentes quique quidquid habere poterant in hoc mundo, omnia in lucrum Christi conferre satagebant. Porro cum reverteretur David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel, cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis: in tympanis laetitiae, et in sistris, et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia ( S1, 18, 6 et S1, 18, 7). Quod regis animus indigne tulit. Hinc invidia Saulis, et semina odiorum adversum David orta sunt. (voir: Isid, sl) Ita et Judaei audientes Christum praedicari in Ecclesiis, quem ipsi neci tradiderunt, et de victoria ejus, quo hostem antiquum triumphavit, credentes in laudibus ipsius congratulari, graviter inde offensi sunt. Nam Saul, callidus simulator, ut sine suis insidiis possit David offerre discrimini, studuit eum Michol filiae suae nuptiis alligare, si centum sibi Allophylorum praeputia victor offerret. pro quibus centum ducenta dedit ille; et unde creditus est regio perire voto, inde auctus est gloriosiore tropaeo: ita et Judaei, dum contra voluntatem Dei Christum interficere nituntur, per id salutem gentium egerunt per quod crediderunt exstinguere. Quod vero David prius alienigenarum praeputia attulit, et sic denuo Saul filiae nuptiis haesit, significat quod Christus non prius Synagogam connubio suo sponderet, nisi ante gloriosus in gentibus fieret. Prius enim in nationibus resecavit carnis pollutionem, et postea copulatus est Synagogae. Scriptum est enim: « Postquam intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. » Dupla autem, hoc est, ducenta praeputia obtulit, sive pro Judaeis, et gentibus acquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium, quam credentium Judaeorum. Auxit deinde odium Saul adversus David in tantum, ut rex ob medelam sui spiritus David de more psallentem jaculo conaretur configere.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 1
    • Posuitque eum Saul super viros belli. ( S1, 18, 5) Hoc non amore, sed odio fecisse intelligendus est, ut cupiditate laudis, bellis se ingerens, interiret. Jam enim audierat mulieres canentes: Percussit Saul mille, et David, decem millia. ( S1, 18, 7) Atque hac laude David in iram excitatus mortem ejus meditari coeperat. Ideoque subjungitur: Porro cum reverteretur percusso Philisthaeo David, ( S1, 18, 6) etc. Hoc jam praecesserat, sed narratur praepostere. In duabus rebus gener meus eris. Primum scilicet de Merob promissa et deinde Michol data.