V. 5 :
egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se
agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi
maximeque in conspectu famulorum Saul
Poètes
Commentaires
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 1
Posuitque eum Saul super viros belli.
(
S1, 18, 5)
Hoc non amore, sed odio fecisse intelligendus est, ut cupiditate laudis,
bellis se ingerens, interiret. Jam enim audierat mulieres canentes:
Percussit Saul mille, et David, decem millia.
(
S1, 18, 7)
Atque hac laude David in iram excitatus mortem ejus meditari coeperat.
Ideoque subjungitur:
Porro cum reverteretur percusso Philisthaeo David,
(
S1, 18, 6) etc. Hoc jam praecesserat, sed narratur praepostere. In
duabus rebus gener meus eris. Primum scilicet de Merob promissa et deinde
Michol data.
Commentaires
Hugo de Sancto Victore -1141