V. 7 :
Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende oleum, et
redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Mulier quaedam, inquit,
de uxoribus prophetarum venit ad Heliseum, et
ait: Servus tuus vir meus, mortuus est, et tu nosti quia timens erat Deum. Et ecce
nunc
veniens creditor meus duos filios meos vult tollere in servitium sibi. Cui dixit Heliseus.
Quid habes in domo tua? Indica mihi: et illa, modicum, inquit, olei, quo ungar: ad
quam
Heliseus, vade et pete tibi vasa non pauca: et ingressa cubiculum tolle de ipso oleo,
et
mitte in vasis: tu infunde, et filii tui offerant vasa. Cumque impleta fuerint, vende,
et
redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo. Quae abiit, et fecit
sicut ei
vir Dei praeceperat (
R4, 4, 1,
R4, 4, 2,
R4, 4, 3,
R4, 4, 4,
R4, 4, 5,
R4, 4, 6 et
R4, 4, 7).
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis