V. 10 :
Faciamus ergo ei coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et
sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 4
Facta est autem quaedam dies, et transibat Elisaeus per Sunam.
Erat autem ibi mulier magna,quae tenuit eum ut comederet panem.
Cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet
panem.
Quae dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui
transit per nos frequenter.
Faciamus ei coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum et mensam et
sellam et candelabrum, ut cum venerit ad nos maneat ibi.
Facta est igitur dies quaedam,
(
R4, 4, 8,
R4, 4, 9,
R4, 4, 10 et
R4, 4, 11) etc. Mulier autem ista quae prophetam hospitio suscepit, bene potest
originem insinuarepopuli Israelitici quae fuit in patriarchis. Unde sicut
ista Elisaeum prophetam, ita et illa Dominum prophetarum hospitiosuscipere
meruit. Nam Abraham et Sara tres viros juxta vallem Mambre suscipere et
pasceremeruerunt. Huic mulieri non habenti filiumpropheta promisit
dicens
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Factum est autem, ut Heliseus transiret, et erat ibi mulier magna, quae tenuit
cum, ut comederet panem. Cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam, ut comederet
panem, quae dixit ad virum suum: Animadvertere quod vir Dei sanctus est iste, qui
transit per
nos frequenter. Faciamus ergo coenaculum parvum, et ponamus in eo lectum, et mensam,
sellam,
et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi (
R4, 4, 8,
R4, 4, 9 et
R4, 4, 10), etc.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Theutmirus; Claudius Taurinensis