V. 29 :
Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et
vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum: et si salutaverit te quispiam, non
respondeas illi: et pones baculum meum super faciem pueri.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 87. 88. : Inde suum baculum Giezi dat, quem properantem Sic monet: Hunc pueri pone super faciem.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 4
Et ait Eliseus ad Giezi puerum suum: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum
meum in manu tua, et vade.
Si occurrit tibi homo, non salutes eum, et si salutaverit te quispiam, non
respondeas illi.
Et pones baculum meum super faciem pueri.
Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam
te.
Surrexit ergo et secutus est eam.
Giezi autem praecesserat ante eos,
(
R4, 4, 29,
R4, 4, 30 et
R4, 4, 31) etc. Quid autem significat, quod puer ab Elisaeo missus cum baculo
non resuscitat? Persemetipsum vero Elisaeus veniens, seque super mortuum sternens,
atque ad ejus membrase colligens, huc illucque deambulans, et in ore mortui septies
aspirans, hunc adredivivam lucem protinus per ministerium compassionis animavit, nisi
quod auctorhumani generis Deus, quasi mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos
iniquitatisaculeo miseratus aspexit? Et quia per Moysen terrorem legisprotulit, quasi
per puerumvirgam misit. Per legem quippe Deus virgam tenuerat, cum dicebat:
Si quis haec vel illa fecerit,morte moriatur. A peccatis igitur morte, nos
suscitare non valuit, sed ad statum vitae aspiratamansuetudinis gratia
erexit. Sed puer cum baculo suscitare mortuum non valuit, quia, Paulo
attestante: Nihil adperfectum adduxit lex. Ipse autem per semetipsum
veniens, et super cadaver humiliter se sternens, etexsequenda sibi mortui membra se
collegit, quia
cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed
semetipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et
habitu inventus ut homo.
(
Ph, 2)
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Cur Eliseus mittens puerum suum ad suscitationem filii Sunamitis, praecepit ei dicens:
Si occurrerit tibi homo, non salutes eum, et si salutaverit te quispiam, non
respondeas ei
(
R4, 4, 29).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Theutmirus; Claudius Taurinensis