Liber Quartus Regum

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44
PrécédentSuivant

V. 20 : Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 79. 80. :

    Mittitur ad matrem, genibus quem sustinet illa,

    Atque repente die mortuus est media.

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Post haec refert Scriptura (voir: R4, 4, 20 et R4, 4, seq) de filio Sunamitis, quem puer Helisei missus cum baculo non resuscitat: per semetipsum vero veniens, atque ad ejus membra se colligens, huc illucque deambulans, et in ore mortui septies aspirans, hunc ad redivivam lucem protinus per mysterium compassionis animavit. Quia videlicet auctor humani generis Deus quasi mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatis aculeo miseratus aspexit. Et quia per Moysen, terrorem legis protulit, quasi per puerum virgam misit: per legem quippe, virgam Deus tenuerat cum dicebat: si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. A peccati igitur morte timor nos suscitare non valuit, sed tantum vitae aspirata mansuetudinis gratia erexit. Sed puer cum baculo mortuum suscitare non valuit, quia Paulo attestante nihil ad perfectum adducit lex ( He, 7, 19). Ipse autem per semetipsum veniens, et super cadaver se humiliter sternens, ad exaequanda mortui membra se collegit, quia cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo ( Ph, 2, et ). Huc illucque deambulat, quia et Judaeam juxta, et longe positas gentes vocat. Super mortuum septies inspirat, quia per aperitionem divini numinis gratia septiformis spiritus in peccati morte jacentibus aspirat; moxque vivens erigitur, quia is quem terroris virga suscitare non potuit, per amoris spiritum puer ad vitam rediit.