Liber Quartus Regum

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44
PrécédentSuivant

V. 5 : Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 66. :

    Sic olei guttis vasa replet vidua.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 4
    • Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Elisaeum dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum, et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. Cui dixit Elisaeus:Quid vis ut faciam tibi? Dic mihi quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar. Cui ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca, et ingredere et claude ostium tuum, cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint tolles. Ivit itaque mulier, ( R4, 4, 1, R4, 4, 2, R4, 4, 3, R4, 4, 4 et R4, 4, 5) et reliqua. Quid per hanc mulierem nisi sancta Ecclesia designatur? Duorum populorum, id estJudaici et gentilis, quasi duorum filiorum mater, quae prius ex perverso opere,consentiendo callidi spiritus persuasioni, quasi quemdam peccati nummum a creditoreacceperat et duos quos in fidegenuit, amittere filios timebat. Sed prophetae verbis, id est sacrae Scripturae praeceptis obediens ex parvo quodhabebat olei, vacua vasa infundit, quia dum ab unius ore doctoris, parum quidem amorisdivinitatis, multorum vacuae mentes hauriunt, exuberante autem gratia unguentorumdivini amoris, usque ad summum replentur. Etiam nunc corda multorum, quae prius fuerant vacua vascula, unguento Spiritusplena sunt, quae ex paucitate olei solummodo infusa videbantur. Quod cum aliis atque aliis datur, et ab auditoribus fides accipitur, ereptamulier, videlicet sancta Ecclesia sub creditoris sui jam debito non tenetur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Mulier quaedam, inquit, de uxoribus prophetarum venit ad Heliseum, et ait: Servus tuus vir meus, mortuus est, et tu nosti quia timens erat Deum. Et ecce nunc veniens creditor meus duos filios meos vult tollere in servitium sibi. Cui dixit Heliseus. Quid habes in domo tua? Indica mihi: et illa, modicum, inquit, olei, quo ungar: ad quam Heliseus, vade et pete tibi vasa non pauca: et ingressa cubiculum tolle de ipso oleo, et mitte in vasis: tu infunde, et filii tui offerant vasa. Cumque impleta fuerint, vende, et redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo. Quae abiit, et fecit sicut ei vir Dei praeceperat ( R4, 4, 1, R4, 4, 2, R4, 4, 3, R4, 4, 4, R4, 4, 5, R4, 4, 6 et R4, 4, 7).