V. 19 :
ait patri suo: Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero: Tolle, et
duc
eum ad matrem suam.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 77. 78. : Crevit, et in messem venit ad patrem puer ille, Et dolor in tenero fit pueri capite.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 4
In tempore isto et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero
filium.
Cui illa respondit: Noli, quaeso, Domine mi vir Dei, noli mentiri ancillae
tuae.
Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem qua
dixerat Eliseus.
Crevit autem puer, et cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem
suum ad messores, ait patri suo: Caput meum, caput meum doleo.
At ille dixit puero: Tolle, et duc eum,
(
R4, 4, 16,
R4, 4, 17,
R4, 4, 18 et
R4, 4, 19) etc. His quoque similia Dominus ad Abraham retulit dicens:
Revertens veniam ad te,tempore isto vita comite, et habebit Sara filium
uxor tua.
Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi, occulte dicens: Postquam
consenui, et dominus meus vetulusest, voluptati operam dabo?
(
Gn, 18, 10 et
Gn, 18, 12) [mauvais référencement: Jn, 18] Visitavit autem Dominus Saram sicut promiserat ei, et implevit quae locutusest,
concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat
eiDeus. Igitur postquam crevit puer, tactus dolore capitis immenso, circa
meridiemdefunctus est. Cum populus Israeliticus postquam in Aegypto
excrevit, et per Moysen in desertoeductus Domini vocem audierat in igne et caligine,
quando lumine scientiae debuitillustrari, mox animo ad idololatriam recurrens mortuus
est.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)