Liber Quartus Regum

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44
PrécédentSuivant

V. 8 : Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 71. 72. :

    Quae Sunamitis erat mulier cernens Elisaeum,

    Praebet ei panem, praestat et hospitium.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 4
    • Facta est autem quaedam dies, et transibat Elisaeus per Sunam. Erat autem ibi mulier magna,quae tenuit eum ut comederet panem. Cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem. Quae dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. Faciamus ei coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut cum venerit ad nos maneat ibi. Facta est igitur dies quaedam, ( R4, 4, 8, R4, 4, 9, R4, 4, 10 et R4, 4, 11) etc. Mulier autem ista quae prophetam hospitio suscepit, bene potest originem insinuarepopuli Israelitici quae fuit in patriarchis. Unde sicut ista Elisaeum prophetam, ita et illa Dominum prophetarum hospitiosuscipere meruit. Nam Abraham et Sara tres viros juxta vallem Mambre suscipere et pasceremeruerunt. Huic mulieri non habenti filiumpropheta promisit dicens

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 4
    • Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam civitatem. Erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem. Cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam, ut comederet panem ( R4, 4, 8). Mulier ergo ista, quae prophetam hospitio suscepit, bene potest originem insinuare populi Israelitici, quae fuit in patriarchis. Unde sicut ista Eliseum prophetam, ita et illa Dominum prophetarum hospitio suscipere meruit. Nam Abraham et Sara tres viros juxta convallem Mambrae suscipere et pascere meruerunt (voir: Gn, 18) . Huic ergo mulieri, non habenti filium, propheta promisit dicens:

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Factum est autem, ut Heliseus transiret, et erat ibi mulier magna, quae tenuit cum, ut comederet panem. Cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam, ut comederet panem, quae dixit ad virum suum: Animadvertere quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. Faciamus ergo coenaculum parvum, et ponamus in eo lectum, et mensam, sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi ( R4, 4, 8, R4, 4, 9 et R4, 4, 10), etc.