Liber Quartus Regum

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44
PrécédentSuivant

V. 30 : Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 89. 90. :

    Moesta virum Domini non dimittit Sunamitis,

    Et Giezi missum non putat esse satis.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 4
    • Et ait Eliseus ad Giezi puerum suum: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrit tibi homo, non salutes eum, et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super faciem pueri. Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo et secutus est eam. Giezi autem praecesserat ante eos, ( R4, 4, 29, R4, 4, 30 et R4, 4, 31) etc. Quid autem significat, quod puer ab Elisaeo missus cum baculo non resuscitat? Persemetipsum vero Elisaeus veniens, seque super mortuum sternens, atque ad ejus membrase colligens, huc illucque deambulans, et in ore mortui septies aspirans, hunc adredivivam lucem protinus per ministerium compassionis animavit, nisi quod auctorhumani generis Deus, quasi mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatisaculeo miseratus aspexit? Et quia per Moysen terrorem legisprotulit, quasi per puerumvirgam misit. Per legem quippe Deus virgam tenuerat, cum dicebat: Si quis haec vel illa fecerit,morte moriatur. A peccatis igitur morte, nos suscitare non valuit, sed ad statum vitae aspiratamansuetudinis gratia erexit. Sed puer cum baculo suscitare mortuum non valuit, quia, Paulo attestante: Nihil adperfectum adduxit lex. Ipse autem per semetipsum veniens, et super cadaver humiliter se sternens, etexsequenda sibi mortui membra se collegit, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo. ( Ph, 2)