V. 27 :
Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes eius: et accessit Giezi
ut
amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim eius in amaritudine est,
et
Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 83. 84. : Procidit haec lacrymans, complexa pedes Elisaei, Quam removere suus vult famulus Giezi.
liber 4, v. 85. 86. : Vir Domini profert: Noli, quia moeror acerbus Hanc premit, et mihi non protulit hoc Dominus.
Ps. Hildebertus Cenomanensis Pseudo-Hildebertus
liber 4, v. 175. 176. : Dimisso giezi ruit ante pedes helisei, Cumque moveret eam desine dixit ei
liber 4, v. 177. 178. : Que pedibus revoluta senis puerum ne petivi, Dixit ut impellar pro moriente mori
Commentaires