V. 4 :
nisi hoc tantum, quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat
incensum in excelsis.
Poètes
Commentaires
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 29
Excelsa quoque quae erant in Jerusalem
(
R4, 23, 13), etc.
Quod paulo post de eodem rege dicitur:
Excelsa quoque quae erant in Jerusalem, ad dextram
(
R4, 23, 13) partem montis Offensionis, etc., usque,
Polluit rex, et contrivit statuas
(
R4, 23, 13 et
R4, 23, 14); luce clarius est, quod excelsa nominare solet Scriptura, loca collibus
posita frondentibus, in quibus vel daemonibus immolabant, vel etiam Domino,
locorum amoenitate allecti, contra interdictum relicto altari quod erat in
templo, hostias offerebant.
Unde saepius in hoc libro de regibus qui minus perfecte justi fuere,
dicitur:
Verumtamen excelsa non abstulit
(
R4, 12, 3,
R4, 14, 4 et
R4, 15, 35).
Montem autem Offensionis, montem idoli dicit, quia nimirum consuetudinis est
Scripturarum, offensionem idola nuncupare, quia vel in illis offenditur Deus,
vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus, sicut in hac ipsa sententia
subsequenti intimatur, dum dicitur:
Quae aedificaverat Salomon rex in Israel Astaroth idolo Sidoniorum et
Chamos offensioni Moab, et Melchon abominationi filiorum Ammon
(
R4, 23, 13).
Ubi hoc quoque, ni fallor, palam ostenditur, quod utinam non ostenderetur:
quia videlicet Salomon de admissae idololatriae scelere nunquam perfecte
poenituit.
Nam si fructus poenitentiae dignos faceret, satageret ante omnia, ut idola
quae aedificaverat, de civitate sancta tollerentur; et non in scandalum
stultorum, quae ipse, cum fuisset sapientissimus, erronea fecerat, quasi
sapienter ac recte facta relinqueret.
Meminit supra et hujus loci Scriptura, dicens:
Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab, in monte qui est
contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon
(
R3, 11, 7).
Nec videri contrarium debet quod ibi mons, in quo facta sunt haec idola
contra Jerusalem, hic in Jerusalem esse positus asseritur; quia nimirum in
tanta erat urbis vicinia positus, ut ad ipsam pertinere, et ipsam quoque
sordibus, quae in eo congregabantur, attaminare videretur.
Commentaires
Beda (672-735)