Liber Quartus Regum

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 2 : Tollens autem Iosaba filia regis Ioram, soror Ochoziae, Ioas filium Ochoziae, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem eius de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 313. 314. :

    Perderet illa Ioas, qui filius est Aaziae,

    Sed Iosabeth furans clam studet hunc alere.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 9
    • Althalia vero mater Ahaziae, videns mortuum filium suum, surrexit et interfecit omne semen regium. Sed Josaba filia regis Joram, soror Ahaziae Joas filium Ahaziae tollens, furata est de medio filiorum regis qui interficiebantur, et abscondit eum a facie Athaliae, ut non interficeretur, eratque cum ea in domo Domini clam sex annis, quia Josaba uxor erat Joiadae pontificis. ( R4, 11, 1, R4, 11, 2 et R4, 11, 3) Athalia igitur haec, quae semen David exstinguere moliebatur, et regiam stirpemdelere, bene impietatem exprimit Synagogae, quae per nequitiam mentis,seminis David,hoc est Christi, insidiatrix erat, et odium contra eum semper in corde gerebat, quaealiquando regnare videbatur cum legis caeremonias temporaliter observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini. Sed Josaba strenuitate (quaeinterpretatur saturitas Domini, id est Ecclesiae, in qua verae sunt deliciae)servatur Joas, qui interpretatur memoria Domini, Christus videlicet, in quomemoria est nominis Domini, ne per crudelitatem saevientis hostis interimatur incordibus electorum, magisque nutritur in domo Joiadae pontificis qui dilectus Domini sonat, de quo Patris vox ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. ( Mt, 3, 17 et Mt, 17, 5) [mauvais référencement: Mt, 23] Cujus domus est sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorummanens, quotidiefacit augmentum corporis sui, donec tempore judicii, sceptrum regni et potentiamadversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorumaeternis deputaverit poenis.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 10
    • Sed Josaba, filia regis Joram, soror Ochoziae, Joas filium Ochaziae tollens, furata est de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio, et abscondit eum a facie Athaliae, ut non interficeretur. Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis ( R4, 11, 2 et R4, 11, 3), quia Josaba uxor erat Joadae pontificis. Athalia igitur haec, quae semen David exstinguere moliebatur, et regiam stirpem delere, bene impietatem exprimit Synagogae, quae per nequitiam mentis seminis David, hoc est, Christi insidiatrix erat, et odium contra eum semper in corde gerebat. Quae aliquando regnare videbatur cum legis caeremonias temporaliter observabat. Interpretatur autem Athalia temporalis Domini. Sed Josabae strenuitas interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiae, in qua verae sunt deliciae. Servatur Joas, qui interpretatur memoria Domini, Christus videlicet, in quo memoria est nominis Domini, ne per crudelitatem servientis hostis interimatur in cordibus electorum: magisque nutritur in domo Joadae pontificis, qui dilectus Domini sonat, de quo Patris vox ait: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui ( Mt, 3, 17) [mauvais référencement: Mt, 3 et Mt, 17]. Cujus domus est sancta Ecclesia, ubi in fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui (voir: 1Ti, 3) , donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollat qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum aeternis deputaverit poenis (voir: Ap, 9) .