V. 2 :
Ceciditque Ochozias per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, et
aegrotavit: misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron,
utrum vivere queam de infirmitate mea hac.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 1. 2. : Lapsus in aede tua per cancellos,
Ochozia, Membra movere nequis, atque mori metuis.
liber 4, v. 3. 4. : Accaron ire facis famulos, Ochozia, iubesque Beelzebub an prope sit mors tua consulere.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 1
Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab.
Ceciditque Ochozias per cancellos coenaculi sui quod habebat in Samaria, et
aegrotavit.
Misitque nuntios dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum
vivere queam de infirmitate mea hac.
Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten dicens: Surge et ascende
in occursum nuntiorum regis Samariae, et dices ad eos: Nunquid non est Deus in
Israel, ut eatis ad consulendumBeelzebub deum Accaron? Quamobrem haec dicit
Dominus: De lectulo super quem ascendisti non descendes, sed morte
morieris,
(
R4, 1, 1,
R4, 1, 2,
R4, 1, 3 et
R4, 1, 4) et reliqua. Mortuo quoque impiissimo rege Achab, impius haeres
successit, filius utique ejusOchozias, de quo Scriptura narrat quod fecerat malum
in
conspectu Domini, etambulaverat in via patris sui et matris suae, et in via Jeroboam,
filii Naboth, quipeccare fecit Israel. Servivit quoque Baal et adoravit
eum, et irritavit Dominum Deum Israel, juxtaomnia quae fecerat pater ejus.
Sed non diu prospere egit, quia per cancellos coenaculi sui, quod habebat inSamaria,
cecidit et agrotavit. « Misitque nuntios ad Beelzebub deum Accaron, ut
consulerent eum utrum vivereposset de hac infirmitate. » Cui cum Eliasnuntiis suis
obvians de morte vicinarespondisset, misit ad eum quinquagenarium principem, cum
militibus sibi subjectis, uteum adducerent. Sed his igne coelesti
consumptis, iterum misit alium quinquagenarium, quisimiliter cum suis combustus
est. Misit iterum, qui reservatus est. Itaque rex iste populum
Judaeorum, et maxime principes significat, qui peccatis etvitiis dediti, veritatem
a
se repellebant, imo persequebantur. Unde legitur in Evangelio:
Quia miserunt principes et Pharisaei ministros ut apprehenderent
Jesum.
(
Jn, 7, 32) [mauvais référencement: Jn, 7] Et iterum:
Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in eum manus, quia nondum
venerat hora ejus, et fugit in montem solus orare.
(
Jn, 7, 30 et
Jn, 6, 15) [mauvais référencement: Jn, 8] Et iterum:
Cogitaverunt ut interficerent eum.
(
Jn, 11, 53) [mauvais référencement: Jn, 11] Jesus ergonon palam ambulabat jam apud Judaeos, sed abiit in regionem
intradesertum, in civitatem quae dicitur Ephraim. Domus ergo Ochoziae
Synagoga est Judaeorum, quae legalibus praeceptis quasicancellis coenaculi, undique
circumdata erat. Sed sicut Ochozias qui per cancellos quibus tueri debuerit
ruens, aegritudinemnimiam incurrit, ita et populus Judaeorum, legis custodiam
excedens, in languoremdesperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia divina
praesidia dereliquit, salutis remedia invenire non meruit. Confugit enim,
sicut rex impius fecit, ad falsorum deorum praesidia, a quibusmagis laesus quam
adjutus est. Et ideo de prophetico ore corripitur, et de ejus vicina morte
praedicitur. Hinc per Isaiam dicitur:
Cum dixerint ad vos, quaerite a pythonibus et a divinisqui stridunt in
incantationibus suis.
(
Es, 8) Nunquid non populus a Deo suo requiret pro vivis ac mortuis, ad legem magis
etad testimonium? Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis
matutinalux. Et qui transierit per ea corruet et esuriet, et cum esurierit
irascetur, etmaledicet regi suo, et suspiciet sursum, et ad terram
intuebitur. Ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio, angustia et caligo
persequens, et nonpoterit avolare de angustia sua. Mittit rex impius duos
quinquagenarioscum subditis sibi militibus, ut exhibeantEliam, qui divino igne
consumpti sunt tertius autem missus salvatur. Quinquagenarius namque
numerus confessio poenitentiae est, quo declaratur remissiopeccatorum.
Judaei ergo nolentes Christum Deum esse perfectum nec principem poenitentiae,dicunt
ad
eum: « Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham nosti? » In futuro divinoigne
incenduntur et exstinguuntur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus
ad fidem Trinitatis, poenitentiaesacramenta cognovit, indulgentiam
meruit.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 1
Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam
mortuus est Achab. Ceciditque Ochozias per cancellos
coenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit;
misitque nuntios dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub,
deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac.
Angelus autem Domini locutus est ad Eliam
Thesbiten, dicens: Surge et ascende in occursum nuntiorum
regis Samariae et dices ad eos: Nunquid non est Deus in
Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? Quam
ob rem haec dicit Dominus: De lectulo super quem ascendisti,
non descendes, sed morte morieris
(
R4, 1, 1,
R4, 1, 2,
R4, 1, 3 et
R4, 1, 4), etc. Mortuo quoque impiissimo rege Achab, impius haeres ei
successit, filius utique ejus Ochozias, de quo Scriptura narrat quod
fecerit malum in conspectu Domini, et ambulaverit in via patris sui et
matris suae, et in via Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel.
Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum
Deum Israel juxta omnia quae fecerat pater ejus. Sed non diu
prospere egit, quia per cancellos coenaculi sui, quod habebat in
Samaria, cecidit, et aegrotavit; misitque nuntios ad Beelzebub, deum
Accaron, ut consulerent eum utrum vivere posset de hac infirmitate.
Cui cum Elias, nuntiis suis obvians, de morte vicina
respondisset, misit ad eum quinquagenarium principem cum militibus sibi
subjectis, ut eum adducerent. Sed his igne coelesti
consumptis, iterum misit alium quinquagenarium, qui similiter cum suis
combustus est. Misit et tertium, qui reservatus
est.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 12
Post mortem Achab regnare coepit Ochozias filius ejus pro eo; de quo
refert Scriptura quod
cecidit per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria;
et aegrotavit
(
R4, 1, 2) Ochozias rex Samariae, qui se a domo Davidseparavit, et per
cancellos decidit, hoc significare videtur quia haeretici sive
schismatici, etsi aliquam bonae actionis arcem conscendere videntur,
quiatamen compagem Ecclesiae unitatis non habent, quasi patentibus et
non solidislaterum praesidiis semper ad vitiorum infirma relabuntur, dum
divino destitutiauxilio suae pertinaciae fastu intereunt.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
(voir:
R3, 22, 40,
R3, 22, 52 et
R3, 22, seq) Post mortem Achab regnare coepit Ochosias filius ejus pro eo,
de quo refert Scriptura : Quod cecidit per cancellos coenaculi sui, quod
habebat in Samaria, et aegrotavit (
R4, 1, 2).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis