Evangelium Secundum Ioannem

Caput 3

v. 1 :Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum.

v. 2 :Hic venit ad Iesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.

v. 3 :Respondit Iesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.

v. 4 :Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci?

v. 5 :Respondit Iesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.

v. 6 :Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.

v. 7 :Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo.

v. 8 :Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu.

v. 9 :Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri?

v. 10 :Respondit Iesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras?

v. 11 :amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.

v. 12 :Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis?

v. 13 :Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo.

v. 14 :Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis:

v. 15 :ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

v. 16 :Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

v. 17 :Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

v. 18 :Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.

v. 19 :Hoc est autem iudicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.

v. 20 :Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius:

v. 21 :qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta.

v. 22 :Post haec venit Iesus et discipuli eius in terram Iudaeam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.

v. 23 :Erat autem et Ioannes baptizans, in Aennon, iuxta Salim: quia aquae multae erant illic, et veniebant et baptizabantur.

v. 24 :Nondum enim missus fuerat Ioannes in carcerem.

v. 25 :Facta est autem quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeis de purificatione.

v. 26 :Et venerunt ad Ioannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.

v. 27 :Respondit Ioannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.

v. 28 :Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.

v. 29 :Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.

v. 30 :Illum oportet crescere, me autem minui.

v. 31 :Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de caelo venit, super omnes est.

v. 32 :Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium eius nemo accipit.

v. 33 :Qui accepit eius testimonium signavit, quia Deus verax est.

v. 34 :Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.

v. 35 :Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.

v. 36 :Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.