Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 6 : Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Subauditur, sanctus. Extra eum sanctus aliquis esset, si absque dono unigeniti sanctificationis spiritum habere potuisset. Sed quis hoc asserere audeat de hominibus, quod de Angelis nequaquam constat? Scriptum quippe est: Verbo Domini coeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum ( Ps, 32, 6). Verbum Domini est unigenitus Dei. Quem profecto evangelista Joannes insinuans, ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ( Jn, 1, 1). Si ergo etiam angeli sanctificati creduntur in Filio, multo magis de hominibus creditur quia extra eum sanctificationis gratiam invenire non possunt.