Liber Primus Samuelis

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 8 : vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 2
    • Terrae quippe sonitum et castrorum vociferationem Philisthiim audiunt, quia ii qui in sancta Ecclesia poculo sancti Spiritus refecti sunt Judaeae quidem et garrulitatem et vanam perfidiae devotionem cognoscunt. Et quia eorum aestimationem in contemptu derisionis habent, subditur: Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra, timueruntuqe Philisthiim dicentes: Venit Deus in castra, et ingemuerunt ( S1, 4, 6 et S1, 4, 7). Arca in castra Hebraeorum venisse, et cadentes poculo timuisse, atque ingemuisse per ironiam dicitur, quia ad conflictum sanctae Ecclesiae sacramenta legis veteris a Synagogae carnalibus defensoribus carnaliter exponuntur. De eo namque disputant, quod si secundum Dei spiritum saperent, hostibus suis, si quos haberent, in veritate terribiles esse potuissent. Dum ergo pertimuisse et ingemuisse cadentes poculo dicuntur, non passiones mentium in sanctis praedicatoribus Scriptura ostendit, sed subsannationem Judaicae disputationis; quae tanto contemptibilior, et risu dignior noscitur, quanto ad spiritalem conversationem Judaicus populus legem a Domino spiritalem accepit, et hoc quod spiritu donante acceperat, in spiritu non attendit. Quare et ejusdem Judaicae derisionis verba addentes dicunt: Vae nobis, non fuit tanta exsultatio heri, et nudius tertius ( S1, 4, 8). Et quia abundantius deridendi sunt, subdentes dicunt: Quis nos liberabit de manu deorum istorum sublimium ( S1, 4, 8)?
  • Liber 3, Caput 2
    • Et notandum quia deorum appellatione deridentur qui, a fide veterum Patrum recedentes, se in veritate fidei existere, atque in filiorum Dei numero confidunt. In se quidem illa divinae laudationis praeconia prolata asserunt, quae per Prophetam Dominus pronuntiat, dicens: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes ( Ps, 81, 6). Si itaque mendaci existimatione omnes Israelitae secundum carnem nuncupative dii sunt, sublimes dii ejusdem Judaicae existimationis mendacio sunt sapientes Judaeorum. Et quia periti Synagogae ad sanctae Ecclesiae conflictum veniunt, ipsi sanctorum praedicatorum voce deridentur, qui de ea quam non habent doctrinae virtute gloriantur. Et quia de antiqua Patrum veterum conversatione superbiunt, verba subsannationum supponuntur. Hi sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto ( S1, 4, 8).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 4
    • Ingemueruntque dicentes: Vae nobis ! Non enim fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius. Vae nobis! Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum? Pugnaverunt ergo Philisthiim, et caesus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum. ( S1, 4, 7, S1, 4, 8 et S1, 4, 10) Et hic enim in hoc quod ab alienigenis arca capta dicitur, praefigurabat agentibus duo Testamenta accipienda esse, quae per arcam significari diximus.