V. 20 :
in ipso autem momento mortis eius dixerunt ei quae stabant circa eam ne timeas quia
filium peperisti quae non respondit eis neque animadvertit
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 160. 161. 162. 163. 164. 165. : Transiit ad gentes testamentum uetus; istud,
Quam tulerant hostes, archa notare potest;
Iura sacerdotum ueterum periisse figurat
Mors Ophni, Phinees, quos perisse legis;
Vnius quorum coniux, uiduata marito,
Tacta dolore parit et pariendo perit.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 4
Nurus autem ejus, uxor Phinees, praegnans erat vicinaque partui.
Et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et
vir suus, incurvavit se et peperit.
Irruerant enim ineam dolores subiti, in ipso autem momento mortis ejus
dixerunt ei qui stabant circa eam: Ne timeas, quia filium
peperisti,
(
S1, 4, 19 et
S1, 4, 20) etc. Omnia enim ad superiora tendunt. Nam, sicut diximus,
nurus Heli, uxor Phinees, carnalem plebem Judaicam designabat,quae carnali sacerdotio
copulata, cum ipso finem accepit, atque divinitusinteriit. Sed notandum
est, quia non antea interiit antequam vivum parturiret. Ita et Synagoga
Judaeorum ex toto non interiit, antequam vivi ex ipsa nascerentur,id est ipsa
primitiva Ecclesia, quae ex ipsa plebe credidit. Unde et merito
consolationem non recipiens ab his quae consolabatur, id estSynagoga desperans ab
humilibus credentibus ait:
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)