Liber Primus Samuelis

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 14 : et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic sonitus tumultus huius at ille festinavit et venit et adnuntiavit Heli

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 25. 26. :

    Dicitur in Silo quod ab hostibus arca feratur,

    Et retro de sella lapsus Heli moritur.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 2
    • Sed cum ecclesiastici praedicatoris humilitas commendatur, pariter et superbia Judaici doctoris exprimitur, quia videlicet Heli super sella sedere perhibetur. In isto quippe loco Heli non pontifices, sed legisperitos Synagogae insinuat. Quid est autem quod sedet super sella, nisi quia superbe extollitur de doctrina? Et quid est quod spectat contra viam, nisi quia dum superbe Scripturas accipit, ei per quem ire ad aeternam patriam debuit contradicit? Via quippe salutis illa est quae semetipsam asserit, dicens: Ego sum Via, Veritas et Vita ( Jn, 14, 6). Non itaque viam, sed contra viam respicit, quia Redemptorem non cognoscit, cui contradicit. Et bene mortuis filiis pater super sella sedere dicitur, quia qui veteri more sacrificent Synagoga non habet, et tamen qui veteri more doceant adhuc habet. Et quia per sapientes doctores ad ministerium erudiebantur, dum cessavit qui sacrificaret, et adhuc qui doceat remaneret, apte filii referuntur mortui, et pater super sella sedere; sed de ea quam audivit annuntiatione Redemptoris multitudo Synagogae non gaudium, sed moerorem habuit. Unde et postquam vir de praelio venit, et captionem arcae annuntiavit, ululasse omnis civitas dicitur. Quae nimirum tristitia, quia usque ad doctores pervenit, sequitur: Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque: Quis est hic sonitus tumultus hujus ( S1, 4, 14)?
  • Liber 3, Caput 2
    • Tumultus est vociferatio populi, sed confusa, cum videlicet sine disciplina audiendi, multis simul loquentibus, magnitudo fit murmuris sine ostensione rationis. Heli ergo cum ululatum civitatis audivit, dixit: Quis est sonitus tumultus hujus? Quia videlicet magisterium Synagogae, subjectis sibi perfidis, de praedicatione Jesu Christi dolentibus, dum causam doloris audire voluit, non percepit responsionem rationabilem, sed confusionem querelae. Ut autem excusationem ignorantiae habere non posset, qui de circumcisione ad ministerium ecclesiasticae praedicationis accesserat, ei rei veritatem aperuit. Unde et subditur: At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli ( S1, 4, 14). Sed quia idem Heli statim mortuus annuntiationem suscepit viri venientis, qualis sit ipse audiens subsequenter innotescit: Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat ( S1, 4, 15).