V. 24 :
nec audiet vos quisquam super sermone hoc aequa enim pars erit descendentis ad
proelium et remanentis ad sarcinas et similiter divident
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 26
Nec audiet vos quisquam de sermone hoc.
Aequa enim pars erit descendentis ad praelium, et remanentis ad
sarcinas
(
S1, 30, 24).
Cum in Latinis codicibus legatur, lassos quosdam substitisse ad
sarcinas: et in Hebraeo habeatur, jussos fuisse, ut residerent ad
sarcinas: locus hic monstrat, Hebraicam veritatem in hoc loco sequi
debere, quae non lassos, sed jussos remansisse ad sarcinas,
dicit fuisse.
Ait enim ita:
Aequa pars erit descendentis ad praelium, et remanentis ad
sarcinas
(
S1, 30, 24).
Non ait, qui lassi remanserunt ad sarcinas; sed absolute,
remanentis ad sarcinas
(
S1, 30, 24); quia si lassi remansissent, nulla eis deberetur de praedis
portio.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)