Evangelium secundum Ioannem

Caput 21

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 17 : Dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 3
    • Quid est, quod tanta pulchritudo regis asseritur, nisi quia magnis virtutum fulgoribus ornari debet persona doctoris? Nam de Redemptore dictum est: Spiritus ejus ornavit coelos. ( Jb, 26, 13) Coeli namque sunt sublimes praedicatores. Qui profecto coeli a spiritu ornati sunt, quia virtutes quibus emicant a Spiritu sancto percipiunt. Quid est ergo, quod rufus asseritur, nisi quia in rubra saepe materia charitatis fervor designatur? Unde et in veste pontificis coccus ponitur bis tinctus, ut duplici vestiatur charitate. Rufus ergo dicitur per ardorem charitatis, quia dum ardentia praecepta charitatis exhibet, quasi per calorem rubet. Quid item est pulcher aspectu, nisi interna contemplatione conspicuus? Quasi enim pulchrum aspectum habet, qui decore visionis radiat in interna contemplatione. Quid ergo facies designat, nisi exteriorem gloriam honestatis? Nam quia per faciem quisque cognoscitur, decor faciei est praeclara honestas conversationis. Quasi enim per faciei decorem cernitur, qui in omni gestu corporis splendidus invenitur. Rufus ergo amore est, pulcher aspectu propter scientiam decora facie, splendidus honestate. Quia vero charitatis fervor per sancta opera demonstratur, potest per ruborem ipse labor operis designari. Qui enim nimis laborat, faciei ruborem repraesentat: quia dum intus incalescit, foris in vultu ruborem trahit. Sic namque est omnis spiritualis labor. Quia enim unusquisque quanto amplius pro aeterna vita laborare conatur, tanto ferventius ad laborandum sancti Spiritus ardore succenditur, velut in fervescendo ruborem excitat, quem foris portat. Rufus est ergo doctor labore pii operis, pulcher aspectu in fulgore contemplationis. Decor vero faciei ipsa est pulchritudo charitatis. Per alias quippe virtutes formam sanctitatis accipimus; per ipsam charitatem, ipsam formam nobis quasi mirabili decore vestimus. Illae aliae virtutes corpus justitiae sunt, charitas vero hujus corporis facies recte intelligitur. Per faciem quippe, non per corpus unusquisque cognoscitur. Nam si corpus videas, et faciem non videas, eum cujus solum corpus aspicis non agnoscis. Quid vero est aliud, quod fatuis virginibus respondetur a sponso: Nescio vos>? ( Mt, 25, 12) Ecce per magnos labores virginitas conservatur, ipsa quoque virginitas magna et incomparabilis virtus agnoscitur. Quid est ergo, quod fatuae virgines a sponso non cognoscuntur, nisi quia corpus habent quo subsistant, decorem vero non habent faciei quem sponsus agnoscat. Habent quidem laborem in conservando corpore, non habent decorem vultus in perfecta charitate. Haec namque tria eo quo ponuntur ordine, in electi conversatione proficiunt. Nam pulchros contemplationis aspectus habere non praevalet, nisi qui prius se in labore pii operis vehementer exercet. Aeternae quidem lucis gaudia illius summi luminis immensitas, aeternus ille vigor splendoris ineffabilis, quo laboriosius quaeritur, se quaerentibus laxius aperitur. Qui ergo jam talis est, idoneus quidem ad docendum cernitur; sed nisi decora facie fulgeat, nisi mentem charitatis perfectae radiis illustratam gerat, dignus tanta celsitudine non probatur. Sit ergo rufus pastor, et non sit remissus in opere; sit pulcher aspectu, videlicet sublimis in eo contemplatio; sit decora facie, ut totum robur operis, et altitudo contemplationis, supernae majestatis oculis notum, sit per ineffabilem pulchritudinem charitatis. Haec quippe tria immensi decoris insignia, quia sanctae Ecclesiae doctor habere debet, pro omnibus Petrus assumitur, et an amet Redemptorem tertio interrogatur. Primo namque ei dicitur: Petre, amas me ? ( Jn, 21, 17) [mauvais référencement: Jn, 21, 16] ut per amorem agere fortia studeat; secundo, ut in contemplando alta cognoscat; tertio, ut perfectae charitatis affectu, et erga proximum ferveat, et ad speciem Conditoris ferventius inardescat. Talis ergo ac tantus tam pulcher, tam decorus puer, quo testimonio proferatur, audiamus. Nam sequitur: Surge, et unge eum, ipse enim est. ( S1, 16, 12)