V. 7 :
Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et
vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quae
tua sunt.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 2, Caput 2
Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cujus semini, et gentem Israeliticam
secundum
carnem, et omnes gentes deberi secundum fidem, Deo pollicente didicimus; quemadmodum
compleantur, per ordinem temporum procurrens Dei civitas indicavit. Quoniam ergo superioris
libri usque ad regnum David factus est finis, nunc ab eodem regno, quanto suscepto
operi
sufficere videtur, caetera, quae sequuntur, attingimus. Hoc itaque tempus, ex quo
sanctus
Samuel prophetare coepit, et deinceps, donec populus Israel captivus in Babiloniam
duceretur,
atque inde secundum sancti Hieremiae prophetiam,
(voir:
Jr, 25, 11)
post septuaginta annos reversis Israelitis, Dei domus instauraretur, totum est
Prophetarum tempus. Quamvis enim et ipsum Noe Patriarcham, in cujus diebus universa
diluvio
terra deleta est, et alios supra, et infra usque ad hoc tempus, quo reges in populo
Dei esse
coeperunt, propter quaedam per eos futura, sive quo quomodo significata, sive praedicta,
quae
pertinerent ad civitatem Dei, regnumque coelorum, non immerito possumus appellare
prophetas;
praesertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham,
(voir:
Gn, 20, 7)
sicut Moysen,
(voir:
Dt, 34, 10)
tamen dies Prophetarum praecipue, maximeque hi dicti sunt, ex quo coepit prophetare
Samuel, qui et
(voir:
S1, 10, 1)
Saulem prius, et eo reprobato,
(voir:
S1, 16, 13)
ipsum David, Deo praecipiente unxit in regem, de cujus stirpe caeteri succederent,
quousque illos succedere sic oporteret. Quae igitur a Prophetis sunt praedicta de
Christo, cum
moriendo decedentibus, et nascendo succedentibus suis membris, civitas Dei, per ista
curreret
tempora, si omnia velim commemorare, in immensum pergitur. Primum, quia ipsa Scriptura,
quae
per ordinem reges, eorumque facta, et eventa digerens, videtur tanquam historica diligentia
rebus gestis occupata esse narrandis, si adjuvante Dei Spiritu considerata tractetur,
vel
magis, vel certe non minus praenuntiandis futuris, quam praeteritis enuntiandis invenietur
intenta: et hoc perscrutando indagare, ac differendo monstrare, quam sit operosum,
atque
prolixum, et quam multis indignum voluminibus quis ignorat, qui haec vel mediocriter
cogitat?
Deinde quia ea ipsa, quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de
Christo,
regnoque coelorum, quae civitas Dei est, ut ad hoc aperiendum major sit disputatio
necessaria,
quam hujus operis modus flagitat. Proinde ita si potuero, stylo moderabor meo, ut
huic operi
in Dei voluntate peragendo, nec ea, quae supersint, dicam, nec ea, quae satis sunt,
praetermittam.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis