V. 29 :
Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et
cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra:
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Igitur recedente a Saul Domino propter inobedientiam, arreptus est maligno spiritu
a Domino,
irruebatque spiritus Domini in eum malignus. Jam vero illud, quod etiam malus
appellatus est spiritus Domini, sic intelligitur quomodo dictum est:
Domini est terra,
(
Ex, 9, 29,
Ps, 23, 1 et
1Co, 10, 26) tanquam creatura, et in ejus posita potestate: aut si propterea non congruit hoc
locutionis exemplum, quia terra non est mala,
omnis enim creatura Dei bona est
(
1Ti, 4, 4), illud congruat, quod ipse Saul jam reprobus, et sceleratus, atque ingratus sancto
David persecutor etiam ejus cum saevissimae invidiae facibus agitaretur, tamen adhuc
Christus
Domini dicebatur, sicut eum appellavit ipse David, cum vindicavit exstinctum
(voir:
S2, 1, 24)
. Sed magis arbitror malignum spiritum, a quo vexabatur Saul, ideo dictum spiritum
Domini, quod occulto Dei judicio Saulem vexabat: utitur enim Deus ministris etiam
spiritibus
malis ad vindictam malorum, vel ad bonorum probationem; alio modo ad illam rem, alio
ad istam.
Quamvis enim multum sit quisque malignus spiritus, quia mala voluntate nocere appetit:
tamen
nocendi potestatem non accipit, nisi ab illo, sub quo sunt omnia
(voir:
Rm, 13, 1)
certis, et justis meritorum gradibus ordinata. Quia sicut non est mala voluntas a
Deo,
sic non est potestas nisi a Deo; quamvis enim sit in cujusque potestate quid velit,
non est
tamen in cujusque potestate, quid possit vel facere cuiquam, vel a quoquam pati. Nam
et ipse
filius unicus Dei passurus ad tempus humiliter, superbe loquenti homini, et dicenti
quod
potestatem haberet occidendi, vel dimittendi eum:
non haberes
, inquit,
in me potestatem, nisi data esset tibi desuper
. Diabolus etiam volens nocere justo Job, nocendi quidem voluntate diabolus erat,
sed
tamen a Domino Deo potestatem petebat dicens,
mitte manum tuam, et tange carnem ejus
: quamvis hoc esset, si permitteretur, ipse facturus. Ipsam enim permissionem petebat
hoc modo: et manum Domini appellabat permissam a Domino manum suam; id est ipsam
potestatem, quam volebat accipere. Cui congruit illud in Evangelio; quod Dominus discipulis
ait:
hac nocte postulavit Satanas vexare vos sicut triticum
(
Lc, 22, 31). Dictus est ergo spiritus Dei malus, hoc est minister Dei ad faciendum in
Saul, quod eum pati judex omnipotentissimus judicabat: quoniam spiritus ille voluntate,
qua
malus erat, non erat Dei; creatura vero, qua conditus erat, et potestate quam non
sua, sed
Domini omnium, aequitate acceperat, Dei erat. Verba etiam ipsa Scripturarum ita se
habent.
Et perrexit Samuel,
inquit,
et abiit in Ramatha, et spiritus Dei recessit a Saul, et comprehendit eum
spiritus malignus a Domino, et suffocabat eum. Et dixerunt pueri Saul ad eum: Ecce
spiritus Domini malus suffocat te.
(
S1, 16, 13,
S1, 16, 14 et
S1, 16, 15) [mauvais référencement: S1, 16, 13]
Hoc igitur a pueris ejus quomodo sit dictum spiritus Dei malignus, superiora verba
indicant narrantis Scripturae, et dicentis:
spiritus malignus a Domino.
(
S1, 16, 15) Secundum hoc enim Domini, quod a Domino, quia per seipsum necare
velle habebat: id est comprehendere Saul: posse autem non habebat, nisi summa justitia
sineretur: si enim juste vindicat Deus, quemadmodum ipse dicit Apostolus: (I
Rom. 2) cum tradit homines ad concupiscentias cordis eorum; nil mirum si nihilominus
juste vindicans tradit etiam eos in concupiscentias aliorum nocere volentium, sua
semper incommutabili aequitate servata. Animadvertendum est sane, cum additamento
dici
spiritus Dei malus, cum autem tantummodo dicitur spiritus Dei, etiamsi non
addatur bonus, ex hoc intelligitur bonus. Unde apparet, bonum spiritum secundum substantiam,
malum autem secundum ministerium, dici spiritum Dei. Quanquam quaeri adhuc possit,
utrum cum
spiritus Dei dicitur: et ex hoc ipso jam, et si nihil addatur, bonus intelligitur,
ille
intelligatur, qui est in Trinitate consubstantialis Patri, et Filio, Spiritus Sanctus,
de quo
dicitur:
ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas
(
2Co, 3, 17). Et iterum.
Nobis autem revelabit Deus per spiritum suum
(
1Co, 2, 10). Et illud:
sic et quae Dei sunt, nemo novit nisi Spiritus Dei
(
1Co, 2, 11). Et in multis locis hoc modo dicitur: Spiritus Dei, et intelligitur Spiritus
sanctus, etiamsi non addatur, quoniam ea quae circumstant, satis indicant de quo dicatur,
ita
ut aliquando nec Dei addatur, et intelligatur tamen ille Spiritus Dei
principaliter sanctus. Nam quem alium commemorat ubi dicit:
ipse spiritus testimonium dat spiritui nostro, quia sumus filii Dei?
(
Rm, 8, 16) Et
ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram
(
Rm, 8, 26). Et
omnia haec operatur unus, atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult
(
1Co, 12, 11). Et
divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus
(
1Co, 12, 4). In his enim omnibus sententiis, nec Dei, nec sanctus est additum, et
tamen ipse intelligitur. Sed nescio utrum manifesto aliquo exemplo probari possit
alicubi
dictum Spiritum Dei sine additamento, ubi Spiritus ille sanctus non significetur, sed
alius, quamvis bonus, creatus tamen et conditus: quae proferuntur enim dubia sunt,
et indigent
clariore documento, sicut illud quod scriptum est:
Spiritus Dei ferebatur super aquas
(
Gn, 1, 2). Nam, et ibi Spiritum sanctum accipere quid impediat, non invenio, cum enim aquarum
nomine illa materies insinuaretur informis, quae de nihilo facta est, unde omnia fierent:
quis
prohibet intelligere Spiritum sanctum conditoris, quod superferebatur huic materiae,
non
locorum gradibus, intervallisque spatiorum; quod nequaquam de ulla re incorporea recte
dicitur, sed excellentia et eminentia dominantis supra omnia voluntatis, ut omnia
conderentur?
praesertim cum ea locutio, sicut illarum scripturarum mos est, etiam propheticum quoddam
sonat
mysterium, quo futuri baptismatis aqua, et Spiritu sancto nascituri populi figurantur.
Non
ergo cogit, ut dictum est,
et spiritus Dei ferebatur super aquas
(
Gn, 1, 2), illum intelligere spiritum (sicut nonnulli intelligunt) quo mundi moles universa
ista
corporea velut animatur, ad ministerium quorumque gignentium, et in sua specie continendarum
corporalium creaturarum. Creatura est enim quidquid est tale. Illud etiam quod scriptum
est:
quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum
(
Sg, 1, 7), non desunt, qui eumdem spiritum velint accipere; invisibilem scilicet creaturam
cuncta
visibilia universali quadam conspiratione vegetantem atque continentem. Sed neque
hic video
quid impediat Spiritum sanctum intelligere, cum ipse Deus dicat apud Prophetam: coelum
et
terram ego impleo:
(voir:
Jr, 22, 24)
non enim sine suo Spiritu sancto implet Deus coelum et terram. Quid ergo mirum si
de
Spiritu sancto ejus dictum est replevit orbem terrarum? aliter enim replet sanctificando,
sicut de Stephano
(voir:
Ac, 6, 5 et
Ac, 7, 55)
dicitur:
repletus est Spiritu sancto,
(
Lc, 1, 67) et de caeteris talibus. Aliter ergo replet sanctificante gratia, sicut quosdam sanctos,
aliter adstante atque ordinante praesentia sicut omnia. Quamobrem nescio, utrum certo
aliquo
documento scripturarum possit ostendi, cum sine ullo additamento dicitur Spiritus
Dei, vel Spiritus Domini, aliquid aliud significari, quam Spiritum sanctum. Sed
et si est forte quod in praesentiarum non occurrat, illud certe arbitror non temere
dici
quotiens in sanctis eloquiis commemoratur Spiritus Dei, nec additur aliquid, sive
ille Patri, et Filio consubstantialis Spiritus sanctus, sive aliqua invisibilis creatura
intelligatur, malum tamen non posse intelligi, nisi etiam addatur malus. Malo enim,
quia bene utitur Deus, ad ministerium judicii sui, appellatur etiam ipse spiritus
Dei ad
vindictam malorum, et disciplinam, vel bonorum probationem.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis