Liber Quartus Regum

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 6 : Igitur usque ad vigesimum tertium annum regis Ioas, non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 10
    • Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Joas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi, ( R4, 12, 6) significat quod ante adventum Salvatoris, licet doctrina legis in gente Judaicafuerit, tamenper doctorum negligentiam in multis corrumpebatur, donec veniret ipse quilegem dedit et per sanctae Trinitatis fidem, decalogum legis in Moysi et prophetarumscriptis spiritualiter observandum doceret.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 12
    • Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, quae allata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini, accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sarta tecta domus, si quid necessarium viderint instauratione ( R4, 12, 4 et R4, 12, 5), etc. Mandat rex noster de doctoribus suis, ut accipiant omnem pecuniam, quae a praetereuntibus offertur in templum Domini pro pretio animae et voto cordis sui, cum quidquid a praetereuntibus justis, scientiae spiritalis vel bonorum exemplorum in thesaurum Domini collatum est, per sacerdotum, hoc est, praedicatorum officia ad instaurationem templi spiritalis conferatur, quatenus ibi quodcunque scissum per errorem vel per vitia invenerint restaurent, ne forte per negligentiam magistrorum depereat multitudo auditorum. Quod autem sequitur: Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Joas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi ( R4, 12, 6), significat, quod ante adventum Salvatoris licet doctrina legis in gente Judaica fuerit, tamen per doctorum negligentiam in multis corrumpebatur, donec veniret ipse qui legem dedit, et per sanctae Trinitatis fidem Decalogum legis in Moysi et prophetarum scriptis spiritaliter observandum doceret.