V. 4 :
Dixitque Ioas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum
Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio
cordis sui inferunt in templum Domini:
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 10
Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, quae illata
fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et
quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini: accipiant illam
sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sarta tecta domus, si quid
necessarium viderint instaurationi.
(
R4, 12, 4 et
R4, 12, 5) Mandat rex noster doctoribus suis, ut accipiant omnem pecuniamquae
apraetereuntibus offertur in templum Domini, pro pretio animae et voto cordis sui:
cumquidquid a praetereuntibus in istis scientiae spiritualis, vel bonorum exemplorum,
inthesaurum Domini collatum est, per sacerdotum, hoc est praedicatorum officia,
adinstaurationem templi spiritualis conferatur: quatenus quodcunque scissum ibi
pererrorem, vel per vitia invenerint, restaurent: ne forte per negligentiam
magistrorum,depereat multitudo auditorum. Quod autem sequitur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 12
Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam
sanctorum, quae allata fuerit in templum Domini a
praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte
et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini, accipiant
illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sarta tecta
domus, si quid necessarium viderint instauratione
(
R4, 12, 4 et
R4, 12, 5), etc. Mandat rex noster de doctoribus suis, ut accipiant omnem
pecuniam, quae a praetereuntibus offertur in templum Domini pro pretio
animae et voto cordis sui, cum quidquid a praetereuntibus justis,
scientiae spiritalis vel bonorum exemplorum in thesaurum Domini collatum
est, per sacerdotum, hoc est, praedicatorum officia ad instaurationem
templi spiritalis conferatur, quatenus ibi quodcunque scissum per
errorem vel per vitia invenerint restaurent, ne forte per negligentiam
magistrorum depereat multitudo auditorum. Quod autem
sequitur:
Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Joas non
instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi
(
R4, 12, 6), significat, quod ante adventum Salvatoris licet doctrina legis
in gente Judaica fuerit, tamen per doctorum negligentiam in multis
corrumpebatur, donec veniret ipse qui legem dedit, et per sanctae
Trinitatis fidem Decalogum legis in Moysi et prophetarum scriptis
spiritaliter observandum doceret.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)