V. 11 :
et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant caementariis
domus Domini: qui impendebant eam in fabris lignorum et in caementariis, iis qui
operabantur in domo Domini,
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 10
Ascendebat scriba regis et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam
quae inveniebatur in domo Domini, et dabant eam juxta numerum atque mensuram in
manu eorum qui praeerant caementariis domus Domini.
Qui impendebant eam in fabris lignorum et caementariis his qui operabantur
in domo Domini,
(
R4, 12, 10 et
R4, 12, 11) et reliqua. Scribam regis et pontificem appellat summos doctores,
qui pecuniam collatam juxtanumerum atque mensuram illis tribuebant, praeerant fabris
et caementariis, hoc est,dispensatoribus verbi divini qui Evangelici triticimensuram,
conservis suis his quioperantur in domo Domini, et virtutum opera in aedificio divino
componunt,tribuebant. Quid ergo aliud fecerunt apostoli (quos principes in
Ecclesia electio divinaconstituit) quando per subjectos sibi discipulos, verbi divini
semina per totum orbemsparserunt quatenus operarios voluntatis Dei idoneos in
auditoribus suis praeficerent:quorum alii fabricant ligna, cum semetipsos et eos,
qui
sibi obediebant, lignafructifera in domo Domini parare studebant, alii sarta tecta
templi faciebant, quandoilla quae per haeresim et schismata rupta erant,
reaedificabant. Alii saxa caedebant, cum duros corde et incredulos fortiter
increpabant, ita utimpleretur instauratio domus Domini,in universis quae indigebant
expensa ad domumDomini muniendam, juxta illud utique Apostoli quo ait:
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis
Christi.
(
Ep, 4) Et paulo post:
Et ipse (inquit) dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas:
alios vero evangelistas, alios autem doctores et pastores, ad consummationem
sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi.
(
Ep, 4) Quod autem sequitur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 12
Ascendebat scriba regis et pontifex, effundebantque et
numerabant pecuniam, quae inveniebatur in domo Domini, et dabant
eam juxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant
coementariis domus Domini, qui impendebant ea in fabris
lignorum, et in caementariis his qui operabantur in domo
Domini
(
R4, 12, 10 et
R4, 12, 11). Scribam regis et pontificem appellat summos doctores, qui
pecuniam collatam juxta numerum atque mensuram illis tribuebant qui
praeerant fabris et coementariis, hoc est, dispensatoribus verbi divini,
qui evangelici tritici mensuram conservis suis his qui operantur in domo
Domini, et virtutum opera in aedificio divino componunt, tribuebant.
Quid ergo aliud fecerunt apostoli, quos principes in Ecclesia
electio divina constituit, quando per subjectos sibi discipulos verbi
divini semina per totum orbem sparserunt quatenus operarios voluntati
Dei idoneos in auditoribus suis perficerent. Quorum alii
fabricabant ligna, cum semetipsos et eos qui sibi obediebant ligna
fructifera in domo Domini parare studebant. Alii sarta tecta
faciebant, quando illa quae per haeresim et incredulos fortiter
increpabant.
Ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae
indigebant expensa, ad muniendam domum Domini
(
R4, 12, 12). Juxta illud utique Apostoli, quo ait:
Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram
donationis Christi
(
Ep, 4). Et paulo post:
Et ipse, inquit, dedit quosdam quidem apostolos, quosdam
autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores
et doctores ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in
aedificationem corporis Christi
(
Ep, 4). Quod autem sequitur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)