Liber Quartus Regum

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 9 : Et tulit Ioiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini: mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 10
    • Et tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini. ( R4, 12, 9) Altare videlicet corpus Domini est, juxta quod gazophylacium positum est, cumEcclesia Christo conjuncta est, ad dexteram ingredientium in domum Domini: quia haecest intentio electorum, qui per fidem ingrediuntur Ecclesiam, ut ad aeternambeatitudinem (quam dextra significat) perveniant. Istud ergo mittunt sacerdotes, qui custodiunt ostia templi omnem pecuniam quaedefertur adtemplum Domini, cum praedicatores sancti qui servant introitum fidei,offerunt vota fidelium in verbis et operibus; et in Ecclesia rite precibus commendantDeo.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 12
    • Et tulit Joiada gazophylacium, aperuitque unum foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini, mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam, quae deferebatur ad templum Domini ( R4, 12, 9). Denique pontifex noster, qui semetipsum obtulit hostiam immaculatam Deo, gazophylacium unum posuit, hoc est unam Ecclesiam catholicam fecit. Cui foramen desuper posuit, quia transitum inde ad coelos paravit. Posuitque illud juxta altare ad dexteram ingredientium in domum Domini. Altare videlicet corpus Domini est, juxta quod gazophylacium positum est, cum Ecclesia conjuncta est; ad dexteram ingredientium domum Domini, quia haec est intentio electorum, qui per fidem ingrediuntur Ecclesiam, ut ad aeternam beatitudinem, quam dextra significat, perveniant. Istuc ergo mittunt sacerdotes, qui custodiunt ostium templi, omnem pecuniam quae defertur ad templum Domini, cum praedicatores sancti, qui servant introitum fidei, offerunt vota fidelium in verbis et in operibus, et in Ecclesia rite precibus commendant Deo.