Liber Quartus Regum

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 12 : et sartatecta faciebant: et in iis qui caedebant saxa, et ut emerent ligna, et lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 12
    • Ascendebat scriba regis et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam, quae inveniebatur in domo Domini, et dabant eam juxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant coementariis domus Domini, qui impendebant ea in fabris lignorum, et in caementariis his qui operabantur in domo Domini ( R4, 12, 10 et R4, 12, 11). Scribam regis et pontificem appellat summos doctores, qui pecuniam collatam juxta numerum atque mensuram illis tribuebant qui praeerant fabris et coementariis, hoc est, dispensatoribus verbi divini, qui evangelici tritici mensuram conservis suis his qui operantur in domo Domini, et virtutum opera in aedificio divino componunt, tribuebant. Quid ergo aliud fecerunt apostoli, quos principes in Ecclesia electio divina constituit, quando per subjectos sibi discipulos verbi divini semina per totum orbem sparserunt quatenus operarios voluntati Dei idoneos in auditoribus suis perficerent. Quorum alii fabricabant ligna, cum semetipsos et eos qui sibi obediebant ligna fructifera in domo Domini parare studebant. Alii sarta tecta faciebant, quando illa quae per haeresim et incredulos fortiter increpabant. Ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa, ad muniendam domum Domini ( R4, 12, 12). Juxta illud utique Apostoli, quo ait: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi ( Ep, 4). Et paulo post: Et ipse, inquit, dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi ( Ep, 4). Quod autem sequitur.