V. 6 :
mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in
die illa pariter
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 119. 120. : Gelboe non debet pluvia, nec rore rigari, Nam Saul et Ionathas interimuntur ibi.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 28
Mortuus est Saul et tres filii ejus et armiger illius et universi viri
ejus.
(
S1, 31, 6) Viri isti, pueri domesticiejus intelligendi sunt. Hi tres filii Saul
cum eo interfecti sunt, Jonathas, Abinadab, qui et Jesui etMelchisua.
Isboseth autem domi erat, qui anno quo Saul rex constitutus est, natus fuissedicitur,
qui etiam quadraginta annorum fuisse legitur dicitur, qui etiam quadragintaannorum
fuisse legitur cum regnare coepisset. Unde colligitur Saul quadraginta
annis regnasse. Quaerendum cur alibi legatur Jesui, et alibi Abinadab:
Jesui enim interpretatur aequalis. Aequalis ideo dicitur, quia aequalis
meriti fuisse cum patrefilii memorantur. Abinadab interpretatur pater
meus sponte. Sponte etenim sua pater ejusSaul male agendo acquisivit, ut
taliter una cum filiis perimeretur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 31
Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius
et universi viri ejus, etc.
(
S1, 31, 6) Viri isti, pueri domestici ejus intelligendi sunt. Hi
tres filii Saul cum eo interfecti sunt, Jonathan, Abinadab, qui et
Jesui, et Melcisua. Isbosed autem domi erat. Qui
anno quod Saul rex constitutus est, natus fuisse dicitur, qui etiam
quadraginta annorum fuisse legitur, cum regnare coepisset.
Unde colligitur Saul quadraginta annos regnasse.
Quaerendum cur alibi legatur Jesui, et alibi Abinadab? Jesui
enim interpretatur aequalis. Aequalis ideo dicitur, quia
aequalis meriti fuisse filius cum patre memoratur. Abinadab
interpretatur pater meus sponte. Sponte etenim sua pater ejus
Saul male agendo acquisivit, ut taliter una cum filiis perimeretur.
Denique prius propheta David figuraliter deflet Saul et
Jonathan, qui cum potentes essent, et semper hostibus praevalerent,
sauciati illico ac vulnerati in medio praelio corruerunt.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 27
Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et
universi viri ejus
(
S1, 31, 6).
Viri isti, pueri domestici ejus intelligendi sunt.
Hi tres filii Saul cum eo interfecti sunt, Jonathan, Abinadab, qui et Jesui,
et Melchisua.
Isboseth autem domi erat, qui anno, quo Saul rex constitutus est, natus
fuisse dicitur, qui etiam quadraginta annorum fuis e legitur, cum regnare
coepisset: unde colligitur Saul quadraginta annos regnasse.
Quaerendum cur alibi legitur Jesui, et alibi Abinadab? Jesui enim
interpretatur aequalis.
Aequalis ideo dicitur, quia aequalis meriti fuisse filii [ Al.
filius] cum patre memorantur [ Al. memoratur].
Abinadab interpretatur, pater meus sponte.
Sponte etenim sua pater ejus Saul male agendo acquisivit, ut taliter una cum
filiis perimeretur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)