V. 16 :
dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus patris tui
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 93. 94. : Achimelech David panes gladiumque paravit, Quod referente Doeg, rex necat Achimelech.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
(voir:
S1, 20, 45 et
S1, 21, 1)
Surrexit itaque David iterum, et fugit in die illa a facie Saul, venitque ad sacerdotem
Abimelech, a quo et gladium Goliae substulit, et panes propositionis accepit. Quae
res et
sacerdoti mortem intulit, et animadversionem religiosae intulit civitati. Haec itaque
gestorum
fides est: sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostro
impletum
est, qui positus in carne, dum insectationem declinaret Judaicam, ad populos transiit:
cum
quibus, et desideratum sibi cibum sumpsit.
Desiderio enim,
inquit,
desideravi hoc Pascha manducare vobiscum,
(
Lc, 22, 15) ex quibus Goliae, id est arma diaboli substulit, fortis enim spolia ipse dirupit:
his
ergo a quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus, et mortem.
Omnes enim,
ut ait Apostolus,
qui in Christo pie volunt vivere, persecutionem patiuntur.
(
2Ti, 3, 12) Et Dominus (ait):
Si me persecuti sunt, et vos persequentur
(
Jn, 15, 20). Quod vero Dominus in Evangelio
(voir:
Mt, 2, 26)
, Abiathar principem sacerdotum, non Abimelech appellat, nihil habet
dissonantiae: ambo et enim fuerunt illic, cum veniens David panes petiit, et accepit
Abimelech, videlicet princeps sacerdotum, et Abiathar filius ejus
(voir:
S1, 22, 16)
. Occiso autem Abimelech a Saule cum viris domus suae generis sacerdotalis octoginta
quinque, fugit Abiathar ad David, et comes factus est totius exilii ejus. Postea regnante
eo,
summi sacerdotii et ipse gradum accepit, ac toto tempore regni illius in pontificatu
perseverans, multo majoris excellentiae, quam pater suus, effectus est. Ideoque dignus
fuit,
cujus memoriam Dominus etiam vivente patre quasi summi sacerdotis faceret.
(voir:
S1, 22, 18)
In Doech autem Idumaeo, qui sacerdotes Domini prodidit, Judae proditoris persona
signatur, per quem ista operatus est diabolus, ut ejus perditione facta in Christo,
persecutionem postea Ecclesia pateretur, et occiderentur multi discipuli Christi,
et
sacerdotes per nomen ejus persecutionis exitia paterentur. Quidam dicunt Doech Antichristum
significasse, cujus membrum Judas exstitit, quia sicut ille sacerdotes octoginta quinque
peremit, sic et iste martyres, qui fidem resurrectionis tenent, sic occisurus.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis