Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 56 : Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Appellatione quidem roboris, virtus ostenditur Spiritus sancti. Unde et eumdem Spiritum Dominus discipulis repromittens, ait: Vos autem sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto ( Lc, 24, 49). Robur autem gratia sancti Spiritus recte dicitur, quam ut electi recipiunt, contra omnia adversa hujus saeculi fortes fiunt. Qui vero infirmi hoc loco, nisi apostolo intelligendi sunt? Sed infirmi profecto, cum arcus fortium tenditur, non cum virtute ex alto vestiuntur. Nam in hora Dominicae comprehensionis scriptum de eis est, quia, relicto Domino, omnes fugerunt ( Mt, 26, 56). An non valde infirmus tunc Petrus erat, cum interrogantis ancillulae vocem timuit, et Redemptorem negavit (voir: Mt, 63, 74) ? Jam quippe superatus erat arcus fortium, annihilata saevitia Judaeorum, quia Redemptor morte victa surrexerat; et tamen adhuc infirmi apostoli superatos fortes, clausis januis, metuebant (voir: Jn, 20, 19) . Sed ubi eos robur induit libet intueri quam fortes fecit. Repentino quippe sonitu super eos Spiritus sanctus venit, et eorum infirmitatem in mirae charitatis virtutem permutavit (voir: Ac, 2, 22 et Ac, 2, seq) . Coeperunt enim Christum jam robore induti praedicare, qui persecutorum minas non erubescebant delitescendo fugere; et qui mulierum verba timuerant, auctoritatem principum libertate frangebant. Vicit robur formidinem, terrores, minas, et caedes superavit; et quos superveniendo induit, in coelesti militia mirabilis audaciae insignibus illustravit, ut inter flagella, caedes et opprobria non metuerent , sed exsultarent. Scriptum quippe de eis hoc jam robore indutis est: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati ( Ac, 5, 41). Hinc jam praedicantes, dicunt: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis ( Jc, 1, 2). Bene ergo dicitur: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore ( S1, 2, 4). Quia prius a mortuis resurrexit, et sic ad coelum Redemptor abiit, et Spiritum sanctum discipulis misit. Prius namque superandus erat arcus fortium, et post infirmi robore accingendi. Unde et scriptum est: Nondum erat spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus ( Jn, 7, 39).